Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau
Kurzinformation zum Brief | Zum Original |
Autor | Eimmart, Georg Christoph (1638-1705) |
Empfänger | Wurzelbau, Johann Philipp (1651-1725) |
Ort | Nürnberg |
Datum | 29. April 1685 |
Signatur | Observatorium Paris/Meudon: C1/16-155, Bl.1r-2v |
Transkription | Hans Gaab, Fürth |
Joanni Philippo Wurzelbaur
Fautori & Amico suo aestumatißimo.
S!
Magni nostri HEVELII[1] responsium ad binas Tuas Epistolas,[2] cum munere splendidißimo gratiosißimè Tibi transmißam, quod mecum benevolé communicare, tantique honoris quodammodo participem eße voluisti, praesentibus ago gratias, quas debeo, maximas: Gratulor tibi, thesauri hujus, quovis auro carioris, Cimeliarchae, nec non mihi, cum vidißem, literas illas benevolentiae ac mirae humanitas plenas, non omnimodè nihil ejusdem aurae suavißimae, etiam ad me, utut immerentem, spiraße.
Decorum jam eßet, siquidem id officij ratio postulat, ut eucharisticas Tuis annexas remitterem, pro singulari adfectu & munere spontaneè et Tibi mihique exhibito; veritus autem, meas molestiae plus quam gratiae Senis graviori allaturas, Te meas, hâc vice, vices, optime expleturum confido, peto: In laudibus insuper Tanti Viri cohonestandis immotari supersedeo, cùm tenius mihi literaturae supellex, verborum fa-
[Bl. 1v]
cundiam deneget, ipsa Viri Magni vetet modestia, ut ideo
satius venerando cultu tacuiße existimem:
Magnum tamen cum voco HEVELIUM nostrum, omnia laudum encomia, à laudatißimis plerisque Illustrib. Viris merentißimè Illi attributa, subintellexiße velim, quarum ab exiguâ hâc penulla porro nulla superaddi poßint, sat igitur dictum esto, si vel solum HEVELII nomen celebravero. Nostrum autem liceat utique appellare, & quid ni nostrum? Sicuti enim luminis ex superabundanti illo Solis jubare continuo promanantis usuram nulli non aequum sibi appropriare, ne dicam neceßarium; ita, qui tot atque tot superatis improbo labore vigiliis, indefeßis velut revolutionibus verus hic Astronomorum Sol, HEVELIUS, universum Orbem literatum lumine suo circumquaque perfudit, seque ipsum omnibus, quibus sublimia curae condique sunt, et jam nunc viventibus et sero venturis posteris totum tradidit, nostrum etiam se dici, praesertim ob studia communia, licet ob inparitatem toto Coelo remotißima, anne inique feret? Certè, ut vaga Coeli sydera non nisi mutuato à Sole lumine coruscant, suosque radios ex
[Bl. 2r]
illo fonte haustos, quasi proprios dispergendo, revibrant;
ita eos, qui non prorsus in occulto latitare, sed cum aliquo
fructu in publicum prodire satagunt, non tam ab hoc HEVELIANO
Sole, lumen, quo omnibus praeivit, imbibere,
quam ab Eodem per benigne affulgeri & efficacißimo
incitamento ad ulteriora exstimulati convenit; quod quia
utrique nostrum ex voto felicißime contigit, facile propterea
nos ad Ipsius orbitae normam Stipatores, quasi noviter
detectos, incedentes et procedentes, porro, (sic auguror) et
eruditißimâ suâ manu et plenis benignitatis ulnis amplexabitur.
Macti ergo animi, pergamus, pergamus
inquam, in perscrutatione operum mirabilium Conditoris
summi, ad ejus laudem posteris pro viribus depraedicandam!
fove porro, Amice colendißime, quod nunc
lubens facis, in talibus studijs, si non proficuis, saltem
innocuis, candidum commercium, sit alter alterius aemulus
haud invitus, permitte, ac ideo libentius haec studia Uranica
imposterum Tecum jungo, praeprimis cum tantum adhortatorem,
tantum Favitorem conatuum nostrorum nacti
simus, quem Numen Divinum diutißimè sibimet ipsi nobisque
[Bl. 2v]
sospitem concedat conservet. Voveo!
Unum autem, Amice honoratißme, quod Te rogem, habeo: Officioli loci, cum nihil, quod ad Tantum Virum oblatu dignum ist, habeam, omnia mea, penicillum puta & calum, instrumenta quibus alimenta mihi quaero, familiaria, servitia, sua qualiacunque obire gestiunt, quorum meminiße si Tibi videbetur, poteris, num forte in opera edendo, quod Ill.ss Autor parat, Uranographiam[3] intelligo, 70 foliis aeri incidendam, incomta mea manus opellam fere, valeat. Vale.
abrumpere cogor, ne praeter institutum prolixior exeat Epistola, nam ..... linea coepit signari, currente stylo nec pagina sat est.
Norib. ex aedib.
IV. Kal. Apr.
A.o MCCLXXXV
Tuus
ex animo et pro poße
officiosißimus
Georg: Christoph: Eimmart.
Zusammenfassung:
Eimmart freut sich über den Kontakt zu Hevelius und lobt ihn aufs Höchste.
Fussnoten
- ↑ Der Danziger Bierbrauer, Bürgermeister und Astronom Johannes Hevelius (1611-1687) war das leuchtende Vorbild für die Nürnberger Astronomen.
- ↑ Die beiden Briefe von Wurzelbau sind nicht überliefert.
- ↑ Hevelius, Johannes: Firmamentum Sobiescianum sive Uranographia. Danzig: Johannis-Zachariae Stollii 1690 [Abbildungen daraus].
Voriger Brief von Eimmart | nächster Brief von Eimmart |