Briefwechsel Anders Celsius


Kurzinformation zum Brief Zum Originalbrief
Autor Trew, Christoph Jacob (1695-1769)
Empfänger Celsius, Anders (1701-1744)
Ort Nürnberg
Datum 8. Mai 1732
Signatur UB Erlangen: H62/TREWBR TREW_CHRISTOPH_JACOB[151 Bl. 1r-2v
Transkription Hans Gaab, Fürth


Viro Summe Reverendo, amplissimo et excellentissimo, domino Andreae Celsio, S. S. Theologiae Professore[1] atque Societatis Regiae Scientarum Suecicae Secretario dignitissimo &c:
                    Upsaliam


Vir Summe Reverende amplissime et excellentissime, domine et Patrone qua vir honoris cultu prosequende!

Tuas Vir Summe reverende ignotus dum turbo circulas, temeritatis sane culpam me in cursurum metuerem, nisi TVA[2] humanitas et res ipsa, quae me eo impulit, meliorem spem facerent. Ex amica nempe conjunctione quorundam Medicorum Norinbergensium coaluit societas,[3] quae omni, qua fieri possit, industria undiquaque colligat atque cum omnibus communicat quicquid in rebus utilibus ad scientiam naturalem ac medicam agitari aut peractum esse comperire licet. Prima itaque horum laborum praeteriti anni Specimina Illustrissimae Academiae veterae ut offerem, Bibliothecae suae, si non indique omnino fuerint, inserenda, a Societate nostra jussus sum. Per quem autem aptius id fieri, aut major exiguo huic opusculo gratia conciliari posset, nisi TE, cujus dexteritati et fidei cura cum primis in ipsa hac academia tradita sunt, neminem cognovi.

[Bl. 1r]
Neque veremur, ne in malam partem accipi possit nostra hac audacia qui librum ex fugitivis e furtis anno decursu collectum offerimus societati tam illustri, quae orbem litterarium monumentis, aere ac marmore durabilioribus futuris; devincire laborat. Enimvero sic possit instituti nostri ratio, qui illam nobis provinciam deposcimus, cui in maritimis commerciis internum vice naves, in mediteraneis cursori destinati sunt. Expeditur esse decet, at non multa sarcina onustas qui talia moliuntur duam bene tentamen primi anni cesserit, vestrae academiae judicio permittimus. Majori recommendatione aliquando labor noster gaudebit, si ex vestrae illustrissimae academiae actis multa quaque recensere atque lectoribus nostrarum philyrarum degustanda praebere nobis contigerit. Sed ulterio accedit conatibus nostris commendationis cumulus, quando TVA insuper judicio illas non penitus improbatos fuisse intellecterimus quos propterea et TIBI sigillatim offere Societas nostra sui muneris existimavit. De reliquo si quid erit in nobis, quo illustrissimae academiae TUISque commodis nostra inservire possit societas, ita prompto et alacri peragen

[Bl. 2r]
dum pollicemur studio, ut pateat nil prius nobis esse, nil antiquius fore, quam si occasio crebra fuerit, officia nostra et bene merendi desiderium testandi; comprobandi.

Deum precamus ut Illustrissimam academiam Eiusque Gloriosissimum ac Potentissimum Nutritorem totumque Regnum omnipotentia sua atque elementia prolegat, firmet, exornet, ac incidendiis successibus fortunet. Ita cum sociis opto vaveoque, TIBIque Vir summe Reverende, ut rerum tuarum felicissimarum pro augendis ornandisque academiae rationibus perpetua et constans sina ulla offensiane faus contingat omnibus rudiis excepto quam observantissime

Nominis Tui summe Reverendi ac Excellentissimi
obsequiosissimus cultor
D. Christophorus Jacobus Trew.

Dab. Norimb.
VIII Calend. Maji
A. R. S. CI⊃I⊃CCXXXII



Zusammenfassung:
Trew stellt die in Nürnberg gegrüdete medizinische Sozietät vor und schlägt eine Zusammenarbeit mit der wissenschaftlichen Gesellschaft von Uppsala vor, deren Sekretär Celsius seit 1729 war.


Fußnoten

  1. Hier liegt eine Verwechslung vor, Anders Celsius war kein Professor für Theologie. In den Neuen Zeitungen von gelehrten Sachen von 1730, S. 459 findet sich sowohl die Meldung, dass Olaus Celsius (1670-1756) an seiner Flora Uplandica arbeitet, als auch dass Anders Celsius zum Professor für Astronomie berufen wurde. Olaus Celsius war der Onkel von Anders Celsius. Bei oberflächlicher Lesart kann man hier meinen, dass es sich um ein und dieselbe Person handelt, und so wurde in Trews Commercium für 1732, S. 50, Olaus mit Anders gleichgesetzt.
  2. TVA: Tua Vir Amplissimo, höchst geschätzter Mann.
  3. Nürnberger Ärzte hatten 1730 eine medizinische Sozietät gegründet, deren Gründungsmitglied Trew war.