Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Grammatici, Nicasius (1684-1736)
Empfänger Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Ort Ingolstadt
Datum 12. März 1725
Signatur UB Basel: L Ia 693, Bl. 470r-471v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir praenobilis ac Clarissime,
Domine Colendissime,

Alia forma ac pretio nuper augurabar Planetolabia,[1] quorum literae Tuae Vir Clarissime 13 Februarii[2] ad me data mentionem ingesserant, ac novissimae quatriduo abhinc ad me delata nuncient. Nempe nova haec Uranica, a me hactenus non visa, ejusmodi aestimabam, qualia coelestes Tuae Mappae, planetarum omnium motus, prout organice definiri queunt, concinne prosecutae. Nimium quantum autem aestimatione mea me deceptum comperi, ubi legi 10 omnino Thaleris aestimari tria astrolabia Zumbachiana, superoribus annis in lucem edita, nuper vero bina alia Valckii[3] manu aeri incisa Thaleris tribus. Re ut par erat, cum R. P. Collegii hujatis Rectore communicata, an scilicet Astronomica haec opinione mea longe pretiosiora, coemendi facultatem daret, in id interim

[470v]
consensit, ut terna ea Planetolabia cum libro et aliis ad ea pertinentibus, apud haeredes cujusdam apud vos, earum dum viveret rerum, ut scribis, curiosi hodie venalia, proxime huc per ordinarium cursorum Ingolstadiensem nostris sumptibus mittantur, ut iis coram inspectis dispicere valeamus, an operae pretium sit eas impensas facere in bonum Musaei nostri Mathematici? Si organa non placuerint, ad Dominos suos illaesa redibunt post liminio eodem nuncio, ac nostro itidem aere. Quod attinet Jovilabium ac Saturnolabium horum planetarum,[4] ut reor, Satellitum phaenomenis exhibendis inservientia, horum quoque majorem, antequam emere statuamus, notitiam cupimus. Hanc vel ex prioribus coram visis forte haurire licebit, vel si ex nundinis Francofordiensibus Bibliopolae Norimbergici exemplar aliquod in patriam retulerint, Tu Vir Clarissime nobis suggerere non dedignaberis: res enim usque ad nundinas adulta aestete, ni fallor celebrari solitas,

[471r]
dilationem patietur. Et haec erant, quae ultimis Tuis prout avebas, illico reponere debebam, eaque unica, cum et propriis fere, et aliorum ad me delatis novis Astronomicis modo destituar. Pro iis, quae Berolino accepta mihi quoque esse communia voluisti, plurimas grates rependo, suo tempore si faverit coelum votis meis, etiam repensurus vices. Interim plurimam vale, meque porro. Tuis ut facis favoribus impense commendatum habere perge.

Praenobils ac Clarissimae  
Dom. Va.        

Ingolstadii 12 Martii
      1725.

infimus ac devinetis-
simus in Christo. Servus
Nicasius Grammatici
S. J.    

Observatio ☌ Eclipticae ☽ cum * ω ♋ d.
23 Februarii ann. 1725 Ingolstadii
habita p. m.[5]

Immersio * in ☽.ae partem obscuram
contigit ---------------- hor 6. 33.' 20 circiter
Emersio clare visa ------- h. 7. 6. 50

[Bl. 471v]
Stellae transitus per ☽ fuit ☽.ri centro borealior 13' circiter; cum autem Catalogus Maraldinus fixarum duas habeat w ♋, praecendetm Eclipsatum ex eo colligo, quod calculus e Newtoni mensuris subductus verae ☌ Memento Lunae locum illum exhibeat, quem in ea Catalogo habet * w ♋ praecedens, Latitudo itidem ☽.ris eo instanti cum Latitudo hujus * congruit a stellae autem sequentis Longitudine per 14', Latitudine per 4½ distabat. Caeterum alteram * w dudum quaesitam nuspiam invenire tempore hujus ☌ potui, nec plures quam unam exhibent Uranicae Bayeri Tabulae.



Zusammenfassung:
Grammatici hat Doppelmayrs Brief vom 13. Februar erhalten und daraus von Zumbachs Planetolabium erfahren. Er schätzt dieses Gerät sehr, wie auch Doppelmayrs Himmelskarten und die zu den Bewegungen der Planeten. Er wundert sich allerdings über den Preis von zehn Gulden für Zumbachs Planetolabium. Er will deshalb in Ingoldstadt ein eigenes, billigeres Planetolabium herausbringen. Er wünscht sich auch ein Jovi- und ein Saturnilabium. Grammatici bedankt sich für die Nachricht, dass die Berliner an seinen Beobachtungen interessiert sind.


Fußnoten

  1. Es handelt sich um das Planetolabium von Lothar Zumbach von Koesfeld: Paradoxum Novum Mechanico-Astronomicum Hoc est Planetolabium. Leiden: Daniel Gaasbeek 1691.
  2. Dieser Brief ist nicht überliefert.
  3. Gemeint sind Gerhard (1652-1716) und Leonard Valk (1675-1746).
  4. Zumbach, Lothar: Jovilabium, id est Instrumentum astronomicum quo in systemate Joviali positiones Jovis et Satellitum ejus inter sese. Amsterdam: Gerhard Valck 1716.
    Saturnilabium. Amsterdam 1726.
  5. Die Daten dieser Bedeckung kopierte sich Celsius bei seinem Aufenthalt in Nürnberg im Sommer 1733. Dessen Notizen sind in der UB Uppsala erhalten: A 533 d, Bl. 125r.