Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Mortimer, Cromwell (1693-1752)
Ort Nürnberg
Datum 16. April 1734
Signatur StB Nürnberg: Autogr. 2184 (Xerokopie), Bl. 1r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Anschrift:
Viro perillusti, Domino Morti-
mino, M. D. Secretario Societatis Scien-
tiarum Regiae, quae Londini est, spectatis-
sime qq

Londini

[Bl. 1r]
Vir perillustris.

Quantum illustrissimae Societatis Vestrae Scientiarum Regiae tam prolixa tamque benefica iis me voluntas laetifico mihi attulerit, dici non potest, cum nuper a viro perillustris, Domino Sprengelio,[1] mihi nunciatum fuisset, quod iste summorum Eruditorum coetus. Sibi me socium jungere dignatus sit: At vero verbis quibus doctissima huic ordini gratius ago non reperio, sunt enim in hoc omnia augustiora et illustriora, quam quo conatus mei infinitus aspirare possit. Itaque cum paria officia narare non valeam, studium Illustrissimae Societati meum inserviendi semper, prout decet, declarabo praecipue, cum jam per triginta annos Philosophiae experimentali deditur fuerim, si quid in hoc genere censure Vestrae

[Bl. 1v]
exactissimae subjicere potero: Interim summa desiderio expeto celeberimi viri, Dni. Des Agulierii, opus novum insigne Experimentis curosis refertum,[2] jam enim 3000 et plura Experimenta physica, (additis Auctoribus apud quos talia reperiuntur permultis) in collectaneis meis reperio opus aliquando, si Deus vitam viresque benignissime concesserit, usibus publicis destinandum. Vale Vir perillustris et conatibus porro, cum Illustrissima societate, fave

Noribergae die 16 Aprilis styl corr.
  A.C. 1734

Tui
ao quaevis humanitatis officia
Paratissimus

Joh. Gabrielis Doppelmayeri; Math. P.P.



Zusammenfassung:
Doppelmayr bedankt sich für die Aufnahme in die Royal Society, die ihm von Sprengel mitgeteilt wurde. Er verspricht weiterhin aktiv die Experimentalphysik zu betreiben und erkundigt sich nach dem neuen Werk zur Experimentalphysik von Desaguliers.


Fußnoten

  1. Conrad Joachim Sprengel (Springel, Springell, Spingell, ?-ca. 1740) war ein Deutscher, der in England eingebürgert wurde. Er veröffentlichte: The Aphorisms of Hippocrates and the Sentences of Celsus. London 1708.
  2. Desaguliers, John Theophilus (1683-1744): A Course of Experimental Philosophy. London: John Senex I, 1734.