Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Goldbach, Christian (1690-1764)
Ort Nürnberg
Datum 16. Oktober 1745
Signatur Russisches Staatliches Archiv der alten Akten, Moskau: Bestand 181. Verz. 16. Aktenstück Nr. 1413. Teil 4, Bl. 128r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir perillustris, Fautor Summe!

Litteras Tuas, quas praeterito anno, et quidem die 27. Februarii, ut et alias, hoc anno, die 1. Augusti, ad me dedisti,[1] a Dom. Marinonis[2] mihi traditas, nuper accepii ad priores superiori anno die 1. Aprilis respondi, quibus addidi Experimenta mea electrica typis impressa, eaque Dom: Schustero,[3] Bibliopolae Lipsiensi, Petropolin cum aliis libris mittenda enixe commendavi, at vero perquam dolui haecce unum ad Tuas manus pervenisse, interim tamen Schusterus nuper mihi per Amicum Lipsia nunciari curavit, se jam dudum Litteras meas cum praedictis Experimentis cumque aliis Libris ad Te misisse, nescio igitur ubi haec lateant. Per Experimenta electrica mira jam praesto, et virtutem electricam per catenam ferream 50 pedeum, quae operationibus geodaeticis destinata, dirigo, quae in globo ferreo catenae affixa spiritum vini rectificatissimum accendit; in tenebris alio modo e homine in pice stante scintillas, lucidas admodum, et urentes elicit, et quae sunt alia miratu dignissima, utinam et apud vos haec Experimenta mox exhiberentur, quia attentionem merantur. Dissertatio cl. Waizii[4] jam Berlini et Lipsiae prostat cum aliis hujus generis, in qua lectu digna reperiuntur. Cel. D. Marioninis noster opus suum astronomicum[5] insigne et Meis Musis dicavit, quod in pretio habeo, tam utilitatis quam Auctoris respecta. Vale, vir perillustris, et ama porro

Tui observantissimus

Noribergae die 16 Octobris.
    A. C. 1745.
Joh. Gabriel. Doppelmajerum


Zusammenfassung:
Goldbachs Schreiben, das eine vom 27. Februar vorigen Jahres, das andere vom 1. August dieses Jahres hat er über Marinoni erhalten. Auf das erste hat er am 1. April letzten Jahres geantwortet, dem er seine gedruckten elektrischen Experimente beigegeben hat, die über den Leipziger Buchhändler Schuster ausgeliefert werden sollten. Es bedauert, dass Goldbach noch keines zur Hand habe, Schuster habe ihm aber versichern lassen die Briefe und Bücher weitergesandt zu haben. Doppelmayr berichet über neuere Experimente. Viel Interessantes würde in der Dissertation von Waitz stehen. Sehr schätzt er auch das neue astronomische Werk von Marinoni.


Fußnoten

  1. Diese Briefe von Goldbach sind nicht überliefert.
  2. Johann Jakob Marinoni (1676-1755) war österreichischer Astronom und Kaiserlicher Hofmathematiker, der auch im Briefwechsel mit Doppelmayr stand.
  3. Der Danziger Verleger und Buchhändler Jacob Schuster (?-1750) war ab etwa 1718 in Leipzig tätig. Er nahm bald nach Gründung der Petersburger Akademie deren Veröffentlichungen in Kommission.
  4. Waitz, Jacob Siegismund von (1698-1776): Abhandlung von der Electricität und deren Ursachen welche bey der Königl. Academie der Wissenschaften in Berlin den Preiß erhalten hat. Berlin: Haude 1745.
  5. Marioni, Johann Jakob: De Astronomica Specula Domestica Et Organico Apparatu Astronomico: Libri Duo. Wien: Kaliwoda 1745.