Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau
Kurzinformation zum Brief | Zum Original |
Autor | Hevelius, Johannes (1611-1687) |
Empfänger | Wurzelbau, Johann Philipp (1651-1725) |
Ort | Danzig |
Datum | 9. Februar 1686 |
Quelle | Wurzelbaur, Johann Philipp: Uranies Noricae Basis. Nürnberg 1697, S. 5-6 (Auszug) |
Transkription | Johann Philipp Wurzelbau, Nürnberg |
Non est, de quo miremini, vetustiorum & antecessorum observationes cum recentiorum & nostris observatis plerumque & in plurimis haudquaquam convenire, si quidem hoc saepiùs experimur, immò recentiorum observationes sibi interdum etiam non respondent: prout ex observatione Poli Parisiensis diversorum Auctorum patet, quae ad sex integra minuta prima discrepat: sicuti ex Dissertatione Cl. Petri Petiti, de Latitudine Pa-
[S. 6]
risiensi manifestum est.[1]
At verò unde haec discrepantia oriatur & quaenam hujus rei sit ratio,
ardua est Quaestio, quam hac vice ob temporis angustiam dirimere nolo: quaestionem enim illam in Prodromo meo
Astronomiae[2] brevi sum pertractaturus. Interea sciatis, me in eâ firmiter haerere sententia,
elevationem Poli esse ubique invariabilem & nullo pacto vacillare, dummodò per circumpolares stellas
exuqisitissimè, saepiùs, instrumentis majoribus & fide dignissimis, quorum pinnacidia quando
semel sunt debitè examinata ac firmata, nullo tempore rursus, ne dicam singulis diebus alio quodam examine
opus habent, ab exercitatis observatoribus sit observata. Hic Gedani Praeceptor olim meus piae memoriae
M. Petrus Crügerus[3] Matheseos Professor initio scilicet hujus seculi Elevationem Poli invenit
54o. 23'. ut ex ejus ore saepius audivi: & ego A. 1652. & 1653. cüm majora a mea Instrumenta
aenea ad perfectionem deduxissem atque variâ viâ examinâssem, summo studio eandem hanc Elevationem Poli,
non unâ aut alterâ vice, sed pluries, diversissimis temporibus exploravi,
imprimis illo magno nostro Quadrante Azimuthali
pag. 149.
Cap. IX. in parte I. Machinae meae Coelestis descripto
& exhibito, atque inveni eandem esse. 54o. 22'. 53''. de quo licet benè certus essem,
rem ita sese omninò habere, nihilominus elapsis 25. circiter annis, in mentem mihi veniebat, plurimùm
re Astronomicae, etiam omnimodè sit constans, ac perpetuò eadem; an verò successu temporis,
ut nonnulli autumant, variabilis. Idcircò ut rem penitius inquirerem, ac eâ de re certus fierem,
constitui Anno 1676. & 1677. summa diligentiâ, quoad fiere à me potuit, & quidem eodem Quadrante
Azimuthali Orichalcico, in eodem loco adhuc eo tempore firmiter consistenti, per circumpolares primùm,
deinde etiam diversissimâ aliâ haud minùs securiori viâ, eandem rursus explorare;
peractis autem plurimis observationibus inveni (de quo valdè admodum mirabar) planè eandem in ipsis
etiam secundis adhuc Elevationem Poli nostram esse, nempè 54o. 22'. 52''. ut plurimis
exemplis, non uno aut altero, ad oculum demonstrate possem, nisi nimis longum foret, adeò zt abundè satis
exploratum possem, nisi nimis longum foret, adeò ut abundè atis exploratum habeam, spacio 25. annorum
immo 70. circiter à tempore M. Petri Crügeri, quo ille observavit Elevationem Poli nostram,
nihil quicquam penitùs esse immutatum. Non dubito quin Vos & alii alibi locorum, si rem non minù,s
solidissimis & majoribus organis moni diligentiâ perquiratis, illud ipsum sitis inventuri &c.
Zusammenfassung:
Hevelius diskutiert hier Polhöhenbestimmungen.
Fussnoten
- ↑ Petit, Pierre (1598-1677): Dissertatio de latitudine Parisiensi eaque in urbe magnetica declinatione. Paris: Lamy 1660.
- ↑ Hevelius, Johannes: Prodromus astronomiae. Danzig: Johannis-Zachariae Stollii 1690.
- ↑ Peter Crüger (1580-1639) war Professor für Mathematik am Danziger Gymnasium und der wichtigste Lehrer von Hevelius.
Voriger Brief an Hevelius | nächster Brief an Hevelius |