Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau


Kurzinformation zum Brief  
Autor Wurzelbau, Johann Philipp (1651-1725)
Empfänger Hevelius, Johannes (1611-1687)
Ort Nürnberg
Datum 9. Januar 1686
Signatur Observatorium Paris/Meudon: C1/16-182, Bl.1r
Notizen Hans Gaab, Fürth

Illustrißimo Viro
D. JOHANNI HEVELIO
Cons. Gedanensi,
Patrono atque Fautori sus summoperè colendo
S. P. D.
Joh. Phil. Wurzelbaur

Postquam summâ Divini Numinis benignitate anni veteris periodo absolutâ, nouam novi ingressi sumus nuperrimè mearum omninò partium esse duco, ut Tibi, Vir Illustrissime, illius exordium felici sydere affulsisse, plurimosque continuâ exoptatissima prosperitatis serie sibi successuros calidissimo voto adprecere: Cumque coelum ultimâ Nouembris die st. v. anni vix elapsi, Eclipseos Lunaris (de qua jam desperaveram) observationem,[1] serenitate ex improviso atque votum annuente nobis indulserit, Tibi fortè consimili coeli clementiâ tum temporis gaviso, habitas heû loci observationes binas hisce transmitto, ut illas serenâ quoque fronte recipias utriusque observatoris nomine etiam atque etiam rogans. Simulque ne gravioribus occupationibus Tuis, et fortè jam jam edendo Catalogo novo Fixarum et Astronomia Prodromo[2] dicatis nimium impedimenta sim, paucissimis certiorem facis, nos praeter itâ aestate in horto quopiam suburbano Austrum versus approxime patulo pro rimanda acûs magnetica declinatione lineam Meridianam variis modis inventam designasse[3], dictam a. Magnetis declinationem ab illa quam eodem in horto ante aliquot annos repererant, quamque tum typis Excell. Viri D. Joh. Christoph. Sturmii. P. P. Epistola invitatorii[4] declarabat, nil qui equam differe, sed et nunc quoque 5.o 5.' versus Occasum deviare inventam, an verò interim stationaria facta imposterum retrogressura sit, fortassis ex habita Observatione propria decides, annui è venturi docebunt: His abrumpo, Te Divina tutelad officiosissimo cultu commendans. Dabam Noribergae d 9/19 Januarji. A. O. R. 1686



Zusammenfassung:
Wurzelbau übersendet seine Beobachtung der Mondfinsternis vom 30. November 1685 (jul. Kalender). Er berichtet über die Messung der magnetischen Deklination und empfiehlt Hevelius in Göttlichen Schutz.


Fussnoten

  1. Vgl. Wurzelbaur, Johann Philipp: Eclipsis Lunae totalis cum mora observata Norimbergae A.O.R MDCLXXXV. d. 30. Novembr. st. v. Nürnberg 1685.
  2. Hevelius starb am 28. Januar 1687 und konnte die beiden angeführten Arbeiten nicht mehr selbst herausgaben. Sie erschienen 1690 postum:
    Firmamentum Sobiescianum sive Uranographia. Danzig: Johannis-Zachariae Stollii 1690 [Abbildungen daraus]
    Prodromus astronomiae. Danzig: Johannis-Zachariae Stollii 1690.
  3. Vgl. den zugehörigen Kupferstich Eimmarts.
  4. Sturm, Johann Christoph: Epistola invitatoria ad Observationes Magneticae Variationis. Altdorf 1682.