Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau
Kurzinformation zum Brief | Zum Original |
Autor | Cassini, Giovanni Domenico (1625-1712) |
Empfänger | Wurzelbau, Johann Philipp (1651-1725) |
Ort | Paris |
Datum | 28. März 1699 |
Quelle | Stabilimentum baseos Uranies Noricae astronomico-geographicae Norimbergae Anno 1713, S. 9-10 (Auszug) |
Transkription | Johann Philipp von Wurzelbau, Nürnberg |
Quod ad situm insularum fortunatarum attinet, missi quidem olim fuere, qui ibi observationes instituerent, ad earum differentiam à Meridiano Parisiensi eruendam, sed illi incolarum diffidentiâ permoti ad Cap Viride profecti sunt: Ad easdem insulas fortasse mittentur aliquando alii feliciori eventu. Inde tamen nunquam tam multae tamque exactae observationes ad Meridianorum differentias inveniendas expectandae sunt, quam quae in observatorio regio Parisiensi per totos annos triginta assiduè summaque curâ habitae sunt. Qui igitur â nobis acceptus est in primum Meridianum occidentalior Parisiensi decima sextâ totius circuli parte, qualis ante annos 16. in magna observatorii mappa expressus est, comparatione ad eas orbis partes, quarum differentia à Meridiano Parisiensi jam inventa est & invenientur imposterum, notior semper erit, quocunque alio meridiano in insula ignotioris positionis constituto. Apparebit item in quibus gradibus Longitudinis à primo Meridiano sic determinanto sint insulae fortunatae, cum ibi habitae fuerint observationes & cum Parisiensibus fuerint compositae. Nihil autem refert ad Geographiae constitutionem num illae unum longitudinis gradum obtineant, qualem illis omnibus perperam assignat Ptolemaeus, an unum, duos vel plures diversae obtineant. Interim certum est Meridianum fortunatarum Ptolemaicum comparatione ad Meridianum Parisiensem congruere primo Meridiano nostro: cum differentia Meridiani Parisiensis & fortunatarum sit gradum 22. cum semisse, quantum primum Meridianus noster est occidentalior Parisiensi, habent autem juxta observationes nostras orientalissimus & occidentalissimus regni Galliae terminus Gobeum promontorium & Vari ostia eandem longitudinem respectu primi meridiani à nobis constituti quam habent in Tabulis Pto-
[S. 10]
lemaicis respectu Meridiani primi Ptolemaici, ut nulla possit in nostris regionibus
haberi major conformatio cum Geographia Ptolemaica, primo meridiano aliter
constituto. In promovendis autem scientiis nihil est aequius, nihil earum comprehensione
facilius, quam, quae à veteribus ritè constituta sunt, salve tectaque tenere &c.
datis porrò 16. Octobris 1699. certiorem me fecerat Vir celeberrimus, se occasione
profectionis D.ni Equitis N. ex Academia Regia scientarum, peritissimo
cuidam ejusdem Academiae Astronomo instrumenta ex observatorio regio
tradidisse optima, ut ubicunque posset, observationes longitudinibus determinandis
idoneas & praesertim in Canariis ad primi Meridiani Ptolemaici examen
institueret. Quamvis (addit Vir Ill.) mihi, qui jam expositis rationibus primum
Meridianum ab Urbo Parisiensi sexta decima circuli parte ad occidentem
removeo, ubicunquae eae insulae sint, earum situs non magis quam aliarum ad rem
meam sit neccesarius. Quod autem hac de re ex meis literis in additamentum
opusculo tuo pro correctione longitudinum, quod meditaris transscribere satagis
aequi bonique consulo &c.
Zusammenfassung:
Cassini diskutiert die Lage des Nullmeridians.
voriger Brief von Cassini | nächster Brief von Cassini |