Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Rat der Stadt Nürnberg
Ort Nürnberg
Datum 4. Dezember 1709
Signatur Staatsarchiv Nürnberg: Reichsstadt Nürnberg, Losungsamt Akten, S I L 108/19 (2), Bl. 1r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Ad Viros Generosissimas atque Magnificentissimo, Duos Duumviros, illustris Reipublica Norinbergensis, Dominos et Patronos submisse Venerumdos

Libellus supplex

Joh. Gabrielis Doppelmajeri P. P.

Pro gratiose concedenda
Directione Observatorij hujus Urbis
Praes: 4. Dec. 1709

Viri Generosissimi atq; Magnificentissime
Domini grationsi


Si quae inter Mathematicas disciplina suos progressus felices ac incrementa eximia Germanorum debet Nationi, divina Astronomia omnium primo nominanda erit, testes sunt tot tantonem Virorum in publicam Lucem edita hactenus ingenii monimenta, ut hinc ipsam illam in Germania, praesertim in ejus in editullio, in quo Noribergam nostram deprehendimus, sedem fixisse suam vitra omnem controversiam tuto asserere possemus, habuit enim et haec ab aliquot jamjam seculis cultres suos strenuos, i multis paucos commemorare sufficet, Waltherrum puta, Wurzelbauerum et Eimmartum, qui egregria sacrae Uranice Templa in urbis Noricae celebritatem excitarunt, prout Eimmartium in vertice urbis publico loco erectum quotidie testimonium perhibet, quod nunc post praematurum hujus viri obitum Patriae Patres benignissimi, affecta in Musas sic suadente magnis sumtibus pro boni publici emolumento ac urbis emamento redemerunt, et curae cultoris Astronomice industri demandarunt, cui vero cum jam vestro Auctoritate alia obiunda sit functio, curum observatorii in me

[Bl. 1v]
rei siderece deditissimum a pueris, suscipere exopto, ea igitur qua par est observantia peto, ut, Fautores optimi! Hujus directione me destinare quam benignissimi annuatis, pro virili Uraniae Noricae litaturus et per omnem aetatem futurus.

Generositatum Vestrarum Magnificentissimarum
Devotissimus et humillimus cultor


Joh. Gabriel Doppelmayr P.P.



Zusammenfassung:
Doppelmayr bitten den Rat ihn als Direktor der Sternwarte einzusetzen, wobei er an die große astronomische Tradition Nürnbergs erinnert.