Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Goldbach, Christian (1690-1764)
Empfänger Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Ort Wien
Datum 5. März 1721
Signatur Russisches Staatliches Archiv der alten Akten, Moskau: Bestand 181. Verz. 16. Aktenstück Nr. 1415. Teil 1, Bl. 13r-16v (Abschrift)
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vindobona Noribergam 5. Mart [1721]  

Vir Amplissime et Celeberrime

Tam iucunda lectu fuerunt argumenta litterarum tuarum quas 14. Febr. accepi tantaque videtur rerum earum dignitas ut excusatum iri me putem si dum ad singula partite respondere cupio, epistolae modum praeter meum excessero. Anguillarum genesin forte adiuvatum sic describit Morhofius Diss. de metall. transmutatione p. 38. sequ (vid. n:  )[1] quod vero idem asserit anguillas semine atque organis generationis destitui secus esse experientia Vallisnerii[2] constat. Vid. Acta Erud. A. 1712. p. 350.[3] Artificium mures sine generatione naturali eliciendi, si tale unquam extaret quidem inter praestancissima omnium aetatum inventa numerarem, nam quod in muribus producendis succederet non dubito quo adhibita industria etiam maiorum animalium ubi tauro-

[Bl. 13v]
rum ex equorum productionem accommodari posset magno hominum lucre ubi pecudum penura esset. interim loco ex Palingenesia Franckenarii edit. ult. pag. 80.[4] addere libet (vid. Adv. n.  ) de homuculo arte facto si quid Theophrastus Paracelsus vel Wormius[5] (ut finitis) cactavit, libenter tibi assentior eum veritate consentaneum non videri. Philippus Salmuth in Centuria tertia observationum medicarum nonagesima quarta[6] refert infantem digiti longitudine (ex nefando congressu ortum) per os a femina editum esse, cui tamen fabulae licet Bartholinus[7] assenserit, fidem variis argumentis derogat Jo. Bapt. Lampsveerde in naturali molarum uteri historia.[8] Mures etiam vivos loco foetus humani aliquanda editos esse memini me apud eundem Salmuthum legisse, quin et in novellis litterariis Germanicis referunt feminam in Moscovia quinque catulos enixam esse ex coitu cum homine infano conceptos ipsumque Czarum rem adeo insolitam examini Regiae Societatis Gallicos commisisse. De rore Maiali[9] quam vocant

[Bl. 14r]
lecta digna invenies in Diario Gallico (Journal des Scanvans) Tom. I p. 212 T. III.p. 285. s.[10] edit. Bat. in quo opere multa quoque de magnete memorabilia occurrunt. v. gr. quo modo magnetis ope vas oleo anisi repletum evacuari possit Tom. I. p. 448. s. vim magneticam cessare si acus vehementius intorqueatur. Tom. I. p. 673.[11] cuspidem acus nauticae quae Boream indicabat australem plagam constanter renuisse postquam navis fulmine ista esset T. 5. p. 74. s.[12] In primis expendendam commendo miram methodum ad determinandum momentum ingressus Solis in Arietem quoque inde pro artificio augendi fructus arboraum ac. plantarum traduntur in eodem Diaris ad annum 1675. p. 224.[13] Cistula Musurgica Kircheri[14] quae Regiomonti est ex Italia primum allata ad avum meum maternum Henricum Bartschium[15] pervenerat, quo mortuo una cum dimidias instrumentorum Mathematicorum parte viduae ejus cessit, ab haec deinde emit B. Parens meas post cuius obitum Cl. Riedelio[16] Cantori Palaeopolitano iam a vivo Parente destinata, dono data est. Is Riedelius antea auscultaverat

[Bl. 14v]
cantiones Ecclesiasticas quas vel Parens vel frateri meus vel ego vix 13. annorum puer ex haec cistula composueramus, cum plena i. e. quatuor vocum harmonia canerentur, fassusque est sibi probari. eius cistulae accurata icon in Musurgia Kircheri extat cum titulis bacillorum omnium quorum pars typis expressa in eadem Musurgia reperitur, sed eos bacillos qui et mole et artificio reliquos superant atque in inferiore cistulae parte collocati sunt nusquam in Kircheriano opere extare probe scio, videndum igitur foret an Schottus in organo Mathematico[17] alias bacillos expresserit quam qui iam a Kirchero in Musurgia descripti et publicati erant. De novis inventis Geodaeticis haud quidem habe quod communicem praeter duo problemata paradoxa quidem sed non difficilia et fortasse tibi iam nota quare solutiones brevitatis causa omitto. Primum ex areae rectilineae data loco quocunque unico, unde extremitates ipsies areae conspici possint totam aream dimetiri. alterum: Ex ponte AB in fluvium demissum est ad fundaum usque

[Bl. 15r]
filum perpendiculare C. D. invenienda est profunditas fluminij ita ut non sit opus extrahere filum nec prospicare in fluvium, quaesitur quomodo id fiat? Quae reliquiae mihi in memoriam revocat minime obliviscar. Ex litteris amici cuiusdam accepi Regiomontum pervenisse tractatum de legibus motus Cl.mi magnoque ingenio viri Hermanni[18] in Academ. Francofurtana Mathes. Professoris quam ipse mihi miserat, quo intellecto pro hoc singulam in me affectu (quippe nec vultu nec litterarum aliquo commercio ipsi innotueram) litteris gratias egi sim utque rogavi, si quas haberet declinationis magneticae observationes, mecum communicare vellet; idem ex aliis requiram speroque me non nihil esse confecuturum. Hac occasione non prosum quin sibi cum magna voluptate mea commemorem in notitiam me venisse Illustris Viri D. de Peima Liberi Baronis de Beintema[19] S. Caes. Maj. Personae Medici et Consil. Regni Hungariae Paris & c. (cuius Aeromantia[20] anno 1715. s. in 8. edita fuit Vondobonae typis Joannis von Ghelen) is adhuc äeris mutationes quoti-

[Bl. 15v]
die summa cum diligenitia notat, nec facile ad hoc negotium quisquam illo existet instructior, quandoque esse plus triginta barometra diversae plerumque figurae ac situs apud ipsum vidi, atque ut nihil nunc de horologiis eius rarissimis aliisque instrumentis dicam, silentio preterire non possum observationes declinationis magneticae acu grandiore miraque accuratione ab eodem institutas, quarum observationum se mihi copiam facturum promissit, mihi vero eas aliquando ad te mittere longe gratissimum erit. Quam diligens quamque dignus amicitia tua fuerit P. Volsius[21] vel ex supellectile eius quam pulcherrimarum rerum copia instructam collegio S. J. reliquit, intelligere potui, eum nupe a P. Jo. B. Thulnero[22] Rectore, praesente item dignissimo Volsii successore P. Urientio[23] mihi nos ille nostrabantur. Ut reliqua multa sileam notabiles erant duo basilisci[24] in vitreis vasculis (cum caudis instar ejus quae in icone Basilisci a Caspare Schotto in Physica curiosa[25] exhibetur) quos quidem ab

[Bl. 16r]
aliquo oculatiore quam mihi tunc esse licuit, spectari vellem. Chamaeleon ostendebatur exerta mirum in modum lingua qua muscas captare fertur, conspicuus. praeterea delectavit me machina unica gyratione quatuor satellitum Jovis ab sese aspectus quos vis ab oculos poneras, spes quoque est elegans hoc Museum providentia eorum qui nunc collegio S. J. sunt in dies auctum iri quod equidem ex animo opto. Cum ante hos sex annos et quod excurrit Romae agerem summa humanitate me excepit vir dignitate et eruditone insignis Bianchinus;[26] habeo ad eum scribendi occasionem cum librum Regiomonte de Eclipsi Sinica a Cl. Bayero[27] editum eidem hinc transmittenam cui libenter nonnullas chartarum maiorum quos tuo ducta aeri incidit Homannus, adiungerem,[28] imprimis novisimas et catalogum reliquorum: methodum quoque Bianchini eclipsin in globo definiendi in istis litteris attingam, speroque nisi eam prosus in arcanis servat, aliquid esse indicaturum. Vale meque amare perge

Tui observantissimum vale

[Bl. 16v]
P. S. D. de Beintema in examine äeris eo usque processit ut putet se vel duorum mensium tempore pestilentiam si qua futura sit ex ipsa äeris natura praesagire posse. Idem Barometricas observationes Homannianas a suis utique differe ait sed ut de ipso discrimine melius constet, optat in Barometra Homanniano exacte mensurari altitudinem a superficie mercurii in vasculo stagnantis usque ad lineam mediam asterisco insignitam, quod non dubito re curaturum esse. Cl. viris qui ultimo nostro colloquio intererant commendari nominaque eorum nosse percupio.



Zusammenfassung:
Goldbach hat Doppelmayrs Brief am 14. Februar erhalten. Morhof würde in seiner Dissertation de metallorum transmutatione auch die Zeugung der Aale besprechen, dass dabei das Geschlecht keine Rolle spiele, würde Vallisneri nach einer Notiz in den Acta Eruditorum bestätigen. Bezüglich der Zeugung von Mäusen verweist er Doppelmayr auf eine Stelle aus Franck von Franckenaus Palingenesia (bzw. auf den Kommentar von Nehring). Er äußert sich skeptisch über die Existenz eines Homunculus. Dabei verweist er auf eine Stelle bei Philipp Salmuth, der von einer Frau erzählt, die ein Kind von der Länge eines Fingers durch den Mund zur Welt gebracht habe, dem aber von Lamzweerde mit guten Argumenten widersprochen würde. Er verweist dann auf verschiedene Stellen in der Amsterdamer Ausgabe des Journals de Scavans: Zum Maientau verweist er auf zwei Stellen. Ein mit Anis gefülltes Ölgefäß kann mit Hilfe des Magneten entleert werden. Dass die Kraft des Magneten nachlässt, wenn er stark geschleudert wird. Über einen Schiffskompass, dessen Magnetnadel nach einem Blitzeinschlag nicht mehr richtig anzeigte. Über die Feststellung des Eintritts der Sonne in den Frühlingspunkt durch Beachtungen an Pflanzen und Früchten. Kirchers musikalisches Kästchen sei in Königsberg zuerst aus Italien von seinem Großvater mütterlicherseits Heinrich Bartsch angeschafft worden, nach dessen Tod die mathematischen Instrumente zur Hälfte auf seine Witwe übergingen. Sie wurden von seinen Eltern angekauft, die schon zu Lebzeiten festlegten, dass sie nach ihrem Tod der Kantor Riedel aus der Altstadt erhalten sollte. Dieser Riedel hörte vorher vierstimmige kirchliche Gesänge, die entweder die Eltern oder sein Bruder oder er als 13jähriger Junge mit Hilfe des Kästchens komponiert hatten, und befand sie für gut. Eine gute Abbildung des Kästchens findet sich in Kirchers Musurgia, manche der verwendeten Stäbchen seien aber in Schotts Organum Mathematicum anders dargestellt. Goldbach stellt dann zwei leicht zu lösende geometrische Aufgaben. Von Jakob Hermann aus Frankfurt an der Oder hat er dessen Dissertation über die Gesetze der Bewegung erhalten. Goldbach kennt Hermann weder persönlich noch seine Schriften, doch er will ihn im Dankesschreiben nach Beobachtungen zur magnetischen Deklination fragen. Er will auch andere danach fragen. Bei dieser Gelegenheit will er auch Ignaz Beintema erwähnen, der ab 1715 seine Aeromantia herausbrachte und täglich sorgfältig seine Wetterbeobachtungen aufschreibt. Er verwendet mehr als 30 Barometer verschiedenster Form, die Goldbach selbst gesehen hat, nicht zu sprechen von dessen seltenen Uhren und weiteren Instrumenten. Nicht verschweigen kann er auch dessen Beobachtungen zur magnetischen Deklination, die er mit großer Genauigkeit anstellt. Beintema versprach davon Kopien anzufertigen, die Goldbach Doppelmayr schicken will. Der Freundschaft Doppelmayrs war Pater Volsius sicherlich würdig gewesen. Thullner, der Rektor des Jesuitenkollegs, hat ihn mit Vols Nachfolger Urient bekannt gemacht. Ganz zu schweigen von zwei Basilisken in Glasgefäßen (mit Schwänzen wie sie Caspar Schott in seiner Physica curiosa zeigt). Im Museum des jesuitischen Kollegiums sind auch Chamäleons zu sehen sowie eine Maschine, die die Bewegung der vier Jupitersatelliten simuliert. Vor mehr als sechs Jahren konnte er in Rom Bianchini kennen lernen. Er hatte Gelegenheit ihm zu schreiben, um ihm die Arbeit von Bayer aus Königsberg über die Sonnenfinsternis bei Christi Tod zu übersenden. Er fügte dabei die große Karte hinzu, die unter Doppelmayrs Anleitung Homann herausgebracht hat. Er wird nach Bianchinis Methode fragen, auf dem Globus Sonnenfinsternisse festzulegen, er hofft, dass der diese nicht geheim hält. Im PS fügt er hinzu, dass Beintema durch seine genauen Untersuchungen der Luft glaubt, darüber die Pest vorhersagen zu können. Die barometrischen Beobachtungen Homanns differieren von seinen, wobei er die Unterschiede für nicht wichtig hält.


Fußnoten

  1. Morhof, Daniel Georg (1639-1691); Langellott, Joel: De Metallorum Transmutatione ad Virum Nobilissimum & Amplissimum Joelem Langelottum, Serenissimi Principis Cimbrici Archatrum Celeberrimum Epistola. Hamburg: Schultz 1673, S. 38.
    Joel Langelott (1617-1680) war ein norddeutscher Arzt und Alchemist.
  2. Anton Vallisneri (1661-1730) war Professor der Medizin in Padua. Vgl. Zedlers Universallexicon, Band XLVI, 1745, Sp. 394-400.
  3. "Vallisnerius, Medicinae in Academia Patavina Professor, per plurima lustra anguillam gravidam frustra quaesivit", Acta Eruditorum 1712, S. 350.
  4. Georg Franck von Franckenau (1644-1704) war ein deutscher Mediziner und Botaniker. Das angesprochene Werk brachte Johann Christian Nehring (1671-1736) in einer deutschen Übersetzung heraus:
    Palingenesia Francica. Oder: Tractätlein Von der Künstlichen Auferweckung Derer Pflantzen, Menschen und Thiere aus ihrer Asche. Leipzig: Martini 1716. Im Folgejahr brachte Nehring eine lateinische Fassung heraus, die er mit ausführlichen Kommentaren versehen hatte:
    Franck von Franckenau, Georg: De palingenesia sive resuscitatione artificiali plantarum, hominum et animalium e suis cineribus, liber siugularis, jam revisus, emendatus, nec non commentario et variorum suisque experimentis quanmplurimis illustratus a Joanne Christiano Nehringio. Halle: DuSerre 1717.
  5. Olaus Wormius (1588-1654) war ein dänischer Mediziner.
  6. Salmuth, Philipp: Observationum medicarum centuriae tres posthumae. Braunschweig: Müller 1648.
    Philipp Salmuth (1571-1626) war Mediziner in Dessau und Zerbst. Sein 94. Paragraph (S. 156f.) ist überschrieben Infans per os exclusus": "Iuvenis quaedam foemina, in civitate imperiali, infantem digiti longitudine, maximis cum doloribus, summoque vitae periculo per os enititur.
  7. Der dänische Wissenschaftler Erasmus Bartholin (1625-1698) war seit 1656 Professor für Mathematik an der Universität in Kopenhagen.
  8. Lamsweerde, Jan Baptist van (fl. 1657-ca. 1700): Historia naturalis molarum uteri: in qua de natura seminis, eijusque cirulari in sanguinem regressu, accuratius disquiritur. Leiden: van der Aa 1686.
  9. Vgl. hierzu den Brief von Doppelmayr an Goldbach vom 3. Februar 1721.
  10. Goldbach verweist auf den ersten Band der Amsterdamer Ausgabe des Journals de Sçavans, S. 212. An dieser Stelle wird man nicht fündig, allerdings gibt es verschiedene Ausgaben dieses Bandes. Doch siehe den dritten Band: Observations curieuses sur la Rosee de May, presentees a la Societe Royale d'Angelterre, par Monsieur Henshau. Journal des Scavans ou sont contenues les Annees 1672. 1673. & 1674. Amsterdam III (1678), S. 282-287.
  11. Physico-Mathesis de Lumine, Coloribus & Iride. Auct. Franc. Maria Grimaldo Soc. Jesu. Bononiae. In: 4. Journal des Sçavans ou sont contenues les Annees 1665. & 1666. Amsterdam I (1679), S. 671-677, hier S. 673f.
  12. Extrait de Journal d'Angelterre. Quelques particularitez naturelles remarquables tirees d'une Lettre ecrit de Dublin. Journal des Sçavans de l'An 1677. Amsterdam V (1677), S. 74f.
  13. Secret pour faire venir toutes fortes de Plantes, Arbes, fruits, fleurs, & legumes d'une prodigieuse grosseur, tire du petit livre intitule Instruction facile pour connoistre toutes fortes d'Orangers & Citronniers. Journal des Sçavans ou sont contenues les Annees 1675. & 1676. Amsterdam IV (1675), S. 223f.
  14. Kircher, Athanasius (1602-1680): Musurgia universalis sive Ars magna consoni et dissoni. Rom: Corbelletti 1650. Band 1; Band 2.
  15. Vermutlich der Königsberger Vizebürgermeisters Heinrich Bartsch (1627-1702).
  16. Georg Riedel (1676-1738) war Kantor und Komponist in Königsberg, der auch als "Altstadt-Kantor" bezeichnet wurde.
  17. Schott, Caspar (1608-1666): Organum Mathematicum: Libris IX. Explicatum a P. Gaspare Schotto E Societate Jesu, Quo per paucas ac facillime parabiles Tabellas, intra cistulam ad modum Organi pneumatici constructam reconditas, pleraeque Mathematicae Disciplinae, modo novo ac facili traduntur. Nürnberg: Endter; Würzburg: Hertz 1668.
  18. Hermann, Jakob (Praeses); Trinquand, Andreas Hadrianus (Respondent): Dissertatio Physica De Naturae Legibus Circa Vires Corporum, Et Veram Earundem Mensuram. Frankfurt an der Oder: Schwartzius 1719.
    Der Schweizer Mathematiker Jakob Hermann (1678-1733) wurde 1713 in Frankfurt an der Oder Professor für Mathematik, 1724 wechselte er nach St. Petersburg.
  19. Goldbach traf in Wien den Arzt Ignaz Beintema (= J. I. Worb von Peima). Die Deutsche Nationalbibliothek gibt dessen Lebensdaten mit 1666-1714 an. Mit Doppelmayrs Brief vom 8.11.1723 an Goldbach scheint dies auf 1666-1723 zu korrigieren zu sein. Vgl. Juškevič, Adolf Pawlowitsch; Kopelevič, Judith Chaimovna: Christian Goldbach 1690-1764. Aus dem Russischen übersetzt von Annerose und Walter Purkert. Basel, Boston, Berlin: Birkhäuser 1994, S. 34, 208.
  20. Beintema van Peima, Johann I. W.: Aeromantiae, Ac Chthonosphaerae variae disquisitionis, pro scientia Physica, Medica, Oeconomica, & quacunque, vitae usibus, Artibus, & Disciplinis, necessaria; aliaque longe, lateque Praesaga. 3 Bände. Wien: Gehlen 1715-1717.
    Band 2; Band 3.
  21. Der Jesuit und Mathematiker Ernst Vols (1650-1720) gab 1714 die Institutionum Mathematicarum heraus.
    Vgl. Pärr, Nora: Maximilian Hell und sein wissenschaftliches Umfeld im Wien des 18. Jahrhunderts. Wien 2011 (E-Theses)
  22. Johann Baptist Thullner (1668-1747) war damals Rektor des Jesuitenkollegs.
    Vgl. Pärr, Nora: Maximilian Hell und sein wissenschaftliches Umfeld im Wien des 18. Jahrhunderts. Wien 2011 (E-Theses).
  23. Jakob Urient (1679-1746) lehrte 1723/24 Mathematik in Wien.
    Vgl. Pärr, Nora: Maximilian Hell und sein wissenschaftliches Umfeld im Wien des 18. Jahrhunderts. Wien 2011 (E-Theses).
  24. Basilisken: Mischwesen.
  25. Schott, Caspar (1608-1666): Physica Curiosa, Sive Mirabilia Naturae Et Artis Libris XII. Nürnberg: Endter; Würzburg: Hertz 1662.
  26. Francesco Bianchini (= Blanchinus, 1662-1729) war ein italienischer Astronom.
  27. Bayer, Theophilus Siegfried (1694-1738): De Eclipsi Sinica Liber singularis Sinorum De Eclipsi Solis quae Christo in crucem acto facta esse creditur: Indicium examinans et momento suo ponderan. Königsberg: Martin Hallervord 1718.
  28. Vermutlich die 1719 von Johann Baptist Homann herausgebrachte Weltkarte Doppelmayrs.