Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Grammatici, Nicasius (1684-1736)
Ort Nürnberg
Datum 25. Februar 1726
Signatur BSB München: Clm 1609, Bl. 101r-102r
Transkription Hans Gaab, Fürth

Noribergae d. 25. Febr.
A. 1726  

Vir Summe Reverende et doctissime
Fautor colendissime!

Quod pergrata acciderint nova, quae Dominum Islaeum concernunt,[1] suam vicissimae Literae Tuae in fine praecedentis mensis ad me datae, mihi ex voto significabant, nunc alia ex Literis Amicorum Lipsia et Berolino ad me perscriptis, illis subjungam; praedictum nempe Virum cum Itineris Sociis celeberrimum Lipsiam d. 10. Jan., Berolinum vero die 15. Jan. pervenisse, ex hac urbe autem die 23. Mens: ejusd. Dantiscum abiisse. Porro cum Dominus Islaeus Libros et Msta tribus ante abitum diebus e Gallia demum acceperit, et accessus Curiosorum multum temporis per hoc dies nobis surripuerit reliquum spatium temporis, quod aliis rebus impendimus, non permisit ut et Fundamentum Tabb. Lunarium Halleji mihi monstrasset, interim diceus, se quando haec Tabulae tandem publios fuerint fretae juris, suo tempore fundamentum harum exhibiturum esse, praecipue cum jam novas lunares meditetur Hallejus, eo quod ad parvas inequalitates in Theoria Newtoniana occurrentis non attenderit, in quas notabilem aliquam differentiam inter observationes et calculum orituram rejecit. Interim optare, it Amicus Tuus novas suas Lunares cum Domino Islaeo communicaret, non

[Bl 101v]
decrit, ut spero: ut tradat fundamenta Hallejanerum. Spezimen hujus generis Tabularum opera Horreborii constructarum vidi nuper in Bibliotheca novissima observatiorum et recensionum, quam auct. M. Halis Magdeb: edidit Joh. Christoph: Franck J.V.D. Sect: I. p. 46.[2] quas supaedictus Auctor, 30 Longitudines et Latitudines Lunae in subsidium vocans, cum coelo perquam consentientes deprehenderit, haec ipsas interim ad majorem perfecionem perduxit supra laudatur Horrebovius, suasor et fui, ut haec tandem edit, quod Literae ejus, quas praestolor, significabunt. Coelum per aliquot menses perpetuo fere nubilis fuit tartum, ut non possim paria paribus referre, expectus hoc est nuper apud nos Dn. Islaeus, qui Instrumentis Astronomicis in via instructus, nulli potuit invigilare Observationi et Berolini nonnullas coelo favente cum Cl. Kirchio habuit, quas per literas Reverentiae Tuae communicabit, ut promisit, si non, in id sedulo annitus ut ex meis haec exhibeam. Interim grates rependo maximas, quod Tuas ad me dederis. Tabulas vel potius Ephemerides novas Illustris Manfredii

[Bl. 102r]
avide expeto, alter tomus ab anno 1737. ad 1750 sind dubio tardius edetur.[3] Exemplar Eclipsiographiae Tuae nuper ab alio Amico obtinui,[4] hinc non opus ut aliud mittas. Anastasii vitus Pontificum cum Notis Illustris Bianchini editas nondum videre contigit,[5] quod tamen optarem propter methodum pro exhibendis e globi eclipsibus Luminarium facillimam. Vale et amare perge

Reverentiae Tuae

deditissmum      
J G Doppelmajerum.    



Zusammenfassung:
Aus einem Brief von Delisle von Ende Januar 1726 sowie aus Briefen von Freunden aus Leipzig und Berlin rekonstruiert Doppelmayr dessen Reiseweg: Demnach war Delisle am 10. Januar in Leipzig, am 15. in Berlin und verließ Berlin Richtung Danzig am 23. Durch Delisle bekam er Einblick in Schwierigkeiten, die Halley bei der Abfassung seiner Mondtafeln hat. Ein Beitrag von Horrebow zu den Mondtafeln findet sich auch in Johann Christoph Francks Bibliotheca novissima. Der Himmel war in letzter Zeit bedeckt, so dass er nicht gleiches mit gleichem vergelten kann. Doppelmayr bedankt sich für das übersandte. Er wartet sehr auf die neuen Ephemeriden von Manfredi. Ein Exemplar des Finsternisbuches von Grammatici hat Doppelmayr neulich von einem Freund erhalten. Das Werk von Anastasius über das Leben der Päpste mit Anmerkungen von Bianchini hat er noch nicht einsehen können, er ist aber an der Methode Bianchinis Finsternisse mit Hilfe eines Globus zu konstruieren, nach wie vor interessiert.


Fußnoten

  1. Delisle hatte Doppelmayr im Dezember 1725 in Nürnberg besucht. Ergänzend zu den von Doppelmayr angeführten Daten kann der Besuch von Delisle am Neujahrstag 1726 bei Johann Wilhelm Wagner in Hildburghausen angeführt werden, vgl. dessen Brief an Christfried Kirch vom 9. Januar 1726.
  2. Horrebow, Peder (1679-1764): Nova Theoria Lunae, cum Tentamine Restutionis motuum Lunarium. In. Franck, Johann Christoph: Bibliotheca Novissima Observationvm Ac Recensionvm. Halle: Neue Buchhandlung 1721, S. 34-46, hier S. 46.
  3. Manfredi Eustachio (1674-1739): Novissimae ephemerides motuum coelestium. Bologna: Constantini Pissari 1725.
    Band 1: Ex anno 1726 in annum 1737; Band 2: Ex anno 1738 in annum 1750.
  4. Grammatici, Nicasius: Solis et lunae eclipsium in plano organice delineandarum methodus nova. Respondent: Clavell, Joseph. Freiburg: Waltpart 1720.
  5. Zwischen 1718 und 1735 besorgte Francesco Bianchini (1662-1729) eine Neuauflage von Anastasius Bibliothecarius De vitis romanorum Pontificium. Zu den noch zu seinen Lebzeiten erschienenen ersten drei Bänden (1718, 1723, 1728) lieferte Bianchini eine Vorrede.