Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Oefele, Andreas Felix von (1706-1780)
Empfänger Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Ort München
Datum 14. Januar 1732
Signatur BSB München: Oefeleana 63.a., Bl. 1r-2v (Abschrift)
Transkription Hans Gaab, Fürth

1732. Noribergam
Jan. 19.[1]  

Viro clarißimo
Joannj Gabrielj Doppelmairio
Felix Evelius[2]
S. P. D.[3]

Veniam peto vir Clarißime quod famae parum notus, Tibi etiam ignotus Litteris meis in re litterarum Te ad eam, turbem, consulam; atque é communi velut Eruditionis aliquo fonte haustum totam utrum impleam et reponam aliquid futurae sitj. Sunt haec gloriae vestrae incommoda et velut umbrae quae publicam in qua constituti estis lucem nunquam non sequuntur; quae tamen onera humanißimus quisque vestrum adeo non refugit ut prono potius et promptu animo, discendj cupidos ultro invitet et accersiat. Similem Tibi quoque animo divino muneri contigisse Vir clarißime manifesta in Edita nuper doctißima Lucubratione Tua qua Mathematicorum et artificium Noricorum[4] insigniores memorio Templo perpetuis Litteris inscripsistj deprehendisti vertigia mihi videor, quae res etiam ut liberiorj animo et calamo Te adirem mirum quantum me excitavit. Suscepi autem /: ne diutuis scriptionis causas ignorare Te patiar:/ exhibito nuper. Studiorum meorum publico

[Bl. 1v]
Tyrocinio, Bavariae meae siderus illus triora, viros inquam virtute, Eruditione et arte apud nos conspicuos, stilo & calamo exornare, tamque domesticas eorum res quam labores litterarios nullj hactenus Tentato conatu in publica scripta mittere et sub Bavariae doctae Titulo reipublicae Litterariae repetitis decadibus ob oculos ponere. Prius vero quam totum agmen explicem virum est Decadem unam, ad tuta itinerum exploranda, praemittere, quam ex eiusmodi viris composuj quorum, diversissima studia varium omnino et pantheinum /: ut cum comico loquar :/ libellum lectorem meum sperare jubent. Occurit in iis /: uti ex adjecto Elencho videre est :/ Joannes Georgius Herwartus[5] statuum Provinciae cancellarius, graece latineque doctissimus et Astronomicorum juxta ac Chronologicorum studiorum curiossismus. Eum virum cum Joanne Praetorio insigni Mathematico amicitiam coluisse e doctissimo libro Tuo avide haurj; cum vero scriptionum quarundam simul mentionem injeceris quae aut Herwarto nostro inscriptae aut ipsius operibus dilucidandis Scriptae sint easque omnes in locupletissima Academiae vestrae Altorfino Bibliotheca studiosi servarj monueris, per communia studia et insignem comitatis Tuae laudem Te rogo oroque ut per amicum, ea quae ad Res Herwartj spectare judicio Tuo certißimo videbuntur, fideliter et exacte excerpi et per Endteros[6] ad me mittj primo otio cures. fiet

[Bl. 2r]
id cum magna nominis Tui et raro comitas sigularj laude et privata Ilustrißime Familiae publicaque bonarum artium, quibus ea ratione vel ipso humanitatis exemplo consulis, obligatione et gratia. Quibus si excerpta Ex Joannis Kepplerj summj virj editis sed nos fugientibus ad Herwartum nostrum scriptis Epistolis mantiße loco adjicere volueris, novum Tibi beneficium imputabimus. Ex Epistolis ipsis ea potißimum. Sectamus quo ad Biographiam Herwis nostrj quoquo modo facere videbuntur. Audio inter cl: Meursius[7] schedas Lugdunj in Batavis nonnulla esse quo ad hoc argumentum. Videbo num clarißimus Vir Petrus Burmannus[8] humanitatis officiis Tibi Vir clarißime sit cesurus. Schwarzio[9] verto, summo Viro, scripsj et opusculum meum misj, sed ille me responso dignum non habuit. [Injuriam feci Viro humanissimo ascripsit enim uti ipse ad cl: Grienwaldum memoravit, quas deperditas, deravisse hodie quoque doleo.][10] Paraveram aliquas ad Clarißimum Koellerum et ad Schwartzium alteras. Sed sacra eorum turbare profanis Scriptionibus porro non sum ausus. Te quoque Vir Amplissime cita scrupulum non adij, utut necessaria miti videbatur Opera Tua, nisi bibliopola quidam vertias comitatij Tuo elogio verecundantem excitasset. Certus certe, me: si quid Tuj et studiosu Tuorum causa potero, quod potero omne prostiturum. Christopheri Schwarzij[11] pictoris et decoetoris eximij vitam sollicite conquiro, sed vix est ut possim privato meo et publico desiderio satisfacere. Eorum apud nos virj mentione investigari praeter Jacobum Baldum S. J. Poetam[12]

[Bl. 2v]
et Hieremiam Drexelium[13] Oratorem maximum operae pretium fecit et reliquos diligentia superavit d: V: Joachimus Sandrardus qui suspicionem mihi haud vanam reliquit de Schwarzij rebus plura adhuc scivisse quam scribsisse. Sed, ut desperato sint ipsius res familiares, avec tamen operum ipsius et Pinacothecae Schwarzianae Elenchum texere, in quo si juvare me ex illo Tuo inexhausto Eruditonis Biographicae penu, poteris facturum Te id haud difficultes, fidenter et oro et confido. Vale Vir clarißime et vel audaciam meam excusa, vel Tuam accessa insignem Eruditonis et Comitatis Famam. Deus G. M: Te Tuosque constanter amet et protegat, diuque Patriae Tuo, bonis Artibus, amicisque sinat agere incolumem, ita optat οσνς εξ ολης τυς χαρδιας Felix Evelius.


Monachij, XIV Kal. Febr. MDCCXXXII[14]



Zusammenfassung:
Oefele bewundert Doppelmayrs Historische Nachricht. Weil er selbst an Biographien interessiert ist, wendet er sich an Doppelmayr mit der Bitte um einige Ausküfte. Zuallererst zu Johann Georg Herwart, den Doppelmayr in der Historischen Nachricht erwähnt, da Johannes Praetorius ein Manuskript mit einer Einführung zu einem Tafelwerk von Herwart hinterlassen hat, das in Altdorf in der Bibliothek aufbewahrt wird. So möglich bitte Oefele um eine Abschrift. Er erwähnt die Verbindung von Herwart zu Kepler. Auf Anfragen in Altdorf bei Schwarz einerseits und Köhler andererseits hat er keine Antwort erhalten. Er erkundigt sich weiter nach dem Maler Christopher Schwarz.


Fußnoten

  1. Von anderer Hand mit Bleistift ergänzt. Vgl. diesen Eintrag mit dem Datum am Briefende.
  2. Von Oefele nannte sich gelegentlich Felix Evelius.
    Vgl. Meusel, Johann Georg: Lexikon der vom Jahr 1750 bis 1800 verstorbenen teutschen Schriftsteller, Bd. 10. Leipzig: Fleischer 1810, S. 161f.
  3. salutem plurimam dicit: wünscht alles Gute.
  4. Doppelmayr, Johann Gabriel: Historische Nachricht von den Nürnbergischen Mathematicis und Künstlern welche fast von dreyen Seculis her Durch ihre Schrifften und Kunst-Bemühungen die Mathematic und mehreste Künste in Nürnberg vor andern trefflich befördert / und sich um solche sehr wohl verdient gemacht / zu einem guten Exempel, und zur weitern rühmlichen Nachahmung, In Zweyen Theilen an das Liecht gestellet, Auch mit vielen nützlichen Anmerckungen und verschiedenen Kupffern versehen. Nürnberg: Peter Conrad Monath, Druck: Ernst Adelbulner 1730.
  5. Hans Georg Herwart (Hörwarth) von Hohenburg (1553-1622) war ein bayerischer Staatsmann und Gelehrter, der mit Kepler korrespondierte. Doppelmayr erwähnt ihn in seiner Historischen Nachricht in Fußnote f auf S. 88.
  6. Die Endter waren eine bekannte Nürnberger Buchhändlerfamilie.
  7. Johannes van Meurs (= Meursius, 1579-1639) war ein niederländischer Historiker.
  8. Petrus Burmannus (=Pieter Burman, 1668-1741) war ein niederländischer klassischer Philologe, Historiker, Bibliothekar, Jurist und Politikwissenschaftler.
  9. Christian Gottlieb Schwarz (1675-1751) war seit 1709 Professor in Altdorf, 1734 übernahm er hier die Professur für Geschichte.
  10. Durch einen Stern markiert, findet sich der Satz in Klammern im Original in einer Randglosse. Der angespochene Griewaldum ist Franz Joseph Grienwald (1708-1743), der sich durch die Anwendung der atomistischen Philosophie auf die Medizin bei den Jesuiten unbeliebt gemacht hatte.
    Vgl. Allgemeine Deutsche Biographie 9 (1879), S. 653-654 (Autor: Edmung Freiherr von Oefele).
  11. Christoph Schwarz (um 1548-1592) war Hofmaler in München.
    Zu ihm siehe: Sandrart, Joachim von: Teutsche Academie. Nürnberg 1675, II, Buch 3, S. 263.
  12. Johann Jacob Balde (1604-1668) war Jesuit und Dichter.
  13. Der Jesuit Jeremias Drexel (1581-1638) war Hofprediger in München.
  14. Als Datum ist hier eindeutig der 14. Januar angegeben, was sich mit dem von anderer Hand eingetragenen Datum 19. Januar am Briefanfang nicht verträgt.

 © 2004 - 2024  | Astronomische Gesellschaft in der Metropolregion Nürnberg e.V. (AGN)
Haftungsausschluss 
Impressum         
Datenschutz