Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Goldbach, Christian (1690-1764)
Ort Nürnberg
Datum 28. Dezember 1739
Signatur Russisches Staatliches Archiv der alten Akten, Moskau: Bestand 181. Verz. 16. Aktenstück Nr. 1413. Teil 3, Bl. 217r-v
Akademie der Wissenschaften St. Petersburg, Archiv, F 1. op. 3, Nr. 8, Bl. 195r-v (Abschrift)[1]
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir Perillustris, Fautor honoratissime!

Litteras Tuas suavissimas[2] vere superioris anni accepi,[3] per quas me certiorem reddidisti Cl. Rinderum[4] commendatione Tua Medicum Orenburgensem designatum esse, qua de re commendatus, gratidudinis immemor, hactenus non ad me scripsit, interim tamen ego gratissimum hisce animum erga Te significare non desisto, et gratias ago maximas, habebis me, Vir humanissime ad quaevis officia et porro paratissimum. Quod Musas meas attinet, jam in absolvendo meo Atlante caelestis occupatus,[5] cum interim per plures annos in collectionem Experimentorum physicorum, (quae nunc numerum 4000 superant) operam meam, Amicorum impulsu, impenderim, suo tempore in Systema redigendam,[6] interim horis subsecivis et collectione minutorum et minutissimorum objectorum Microscopiis subjicendorum per tempus aliquod invigilo ad demonstrandum, DEUM et minimis esse maximum, pergratum mihi erit si paucula e quolibet Naturae regno, quae apud Vos curiositatem merentur, proximo vere D. V. cum per Bibliopolam Petropolitanum Nundinas Lipsienses frequentantem, mecum communicare, et nomen cujusvis involucro adscribere dignaberis favorem hunc,[7] apud Exteros, qui me visitabunt, dignis laudibus eveham quodvis objectum contemplandum includo arcolae circulari, cuius diameter vix ¾ unius pollicis rhenani excedit, hinc a quovis genera perpauca tantum mihi sufficient, quae omnia capsulae includi poterunt, Lipsiam ad Bibliopolam Noribergensem vel Lipsiensem mittenda. Caeterum scire perquam arto, num Expeditio illa Litteratorum et artificum, qui ante pluros annos Kamtschatkium missi,[8] iterum

[Bl. 217v]
hac aestate, prout nova publica testata sunt, ad Vos redierit, opto ut in Astronomiae et Geographiae emolumentum hoc iter suo tempore multum commodi asseret. Vale Vir Celeberrime et amare perge

Tui observantissimum    
Joh. Gabrielem Doppelmajerum MPP

dabam Noribergae d. 28. Dec.
  A. C. 1739.



Zusammenfassung:
Doppelmayr hat Goldbachs Brief im Frühjahr erhalten, woraus er erfahren hat, dass Rinder durch Goldbachs Vermittlung nach Orenburg ging. Rinder hat ihm aber noch nicht geschrieben. Er selbst ist immer noch mit seinem Himmelsatlas beschäftigt, die Zahl der Experimente übersteigt nun die 4000. Unterdessen sammelt er kleine und kleinste Objekte für mikroskopische Untersuchungen. Er bitte hierbei Goldbach um Mithilfe. Er erkundigt sich nach den Ergebnissen der Expedition nach Kamtschatka.


Fußnoten

  1. Die Transkription folgt dem Exemplar aus Moskau. Abweichungen des St. Petersburger Exemplars sind in den Fußnoten vermerkt.
  2. St. Petersburg: humanissimas.
  3. Goldbachs Brief von 1738 ist nicht überliefert.
  4. Franz Andreas Rinder (1714-1772) war Arzt aus Nürnberg, der im russischen Orenburg tätig war. Vgl. Will, Georg Andreas: Nürnbergisches Künstlerlexicon, Band 3. Nürnberg, Altdorf: Schlüpfel 1757, S. 334f.
  5. Doppelmayrs Himmelsatlas kam erst 1742 bei Homanns Erben heraus.
  6. Zu einer Veröffentlichung dieser Sammlung von Experimenten kam es nicht.
  7. Ende von Bl. 195r in St. Petersburg.
  8. Die drei Gruppen, die von Petersburg zur zweiten Kamtschatkaexpedition ausgesandt worden waren, hatten 1733 ihre Reise angetreten.