Briefwechsel Johann Heinrich Müller


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Müller, Johann Heinrich (1671-1731)
Empfänger Scheuchzer, Johann Jacob (1673-1733)
Ort Nürnberg
Datum 2. August 1705
Signatur ZB Zürich: Ms H 298, S. 107-109
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir Nobilissime, Excellentissime atque Experimentissime,
Dn. Fautor et Patrone colendissime!

Quanquam gratissimo animo ego & reliqui Eimmarti haeredis agnoscimus, quod non minori benevolentia B. Eimmarti nostri manes prosequeris, atque virum olim complectebaris, & propterim acerbum tuum luctum, quam ex illius obitu[1] percepisti, ergo nos testatum facere voluisti; eo tamen pertingere grati animi voluntas hactenus, ob multorum talim obitum sequentium impedimentorum molestiam, non potuit, ut, quod nostrarum dudum fuisset partium, citius exequeremus, gratiumque Tibi, pro tanto Socius luctus, salutie & honore debitam, habereamus. Quam ante omnia moram deprecor, & ut, quod scius persolvitur, non propterea minus idoneus sincerumque habeas, rogo. Accipe proinde, quam auxiè desiderabus, B. Viri Biographiam qualitercunque exaratam, nescio an ex voto. Conscripsi eam, proud partim ab experientia domestica propria multorum annorum, partim ex testibus aliis fide dignis scriptisque monumentis sum edoctus. Annon quae-,

[S. 108]
dam superflua, aut stylo ordinere idoneo expressa in ea reperiantur, tuum esto judicium, cui me non solum lubentissimè submitto. Sed ut judicem Te super re praebear, enixè rogo. Apparatum b. Viri instrumentorum Uranicorum Inclytus cujus Reip. Magistratus certo pretio jam suum fecit, mihique curam & continuationum hujus studij, quod nova methodo simul in usum ampliorum transfere nuditor, demandavit totumque observatorium renovari curavit.

Quod literas nostras ad Ilustriss. Comitem Marsigli[2] tam solliciti hunc temporis curasti, magno nos debito Tibi obstrinxisti, qui statim operam dedimus, ne in iis, quas tum ad animos inclusas nilis demandasti, curandis minus segnes deprehendamus. De Apologia Illustr. hujus Comitis[3] multa passim in ore curiosorum circumferuntur, sed nunc tamen exemplo typis impressis hactenus potiri potuit. Quod si g. ex vestris tuis aliquot exemplum mihi transmittere vel posses vel vellis, maximo me honore à tuus affectum judicarum. Interim haveo frequentius Tecum, Vir Excellentissime, si lubet, exercere in posterum commercium literarium, eoque ostende, quam sim Tibi ad quaevis officis paratissimus. Vale, Vir Nobilissime, Tuoque favore porro complectis

  Dab. Norib. d. 2 Aug. 1705.

Cultorum Tui observantiss.
M. Joh. Henr. Müller.

[S. 109]
P. S. fratri meo sub amantissimam tuam salutem in Italiam perscripsi, sed dum jam Ingeniarius Caesarei numere sub Princeps Eugenius[4] fungitur, occupationes ejus militares & locorum longinquitas faciunt, ut rariores ab eo accipiamus epistolas. Quid cum opere suo Danubiali[5] cujus laminas jam ante trimestre in Italiam transmisimus Bononiam, ignari ad huc au resti traditae sint, Hl. Dn. Comis moliatur, scire haveo. Saepius ab eruditis curiosis hac de re compellar, nec, quid respondeam, habeo.



Zusammenfassung:
Müller berichtet über die Situation nach Eimmarts Tod. Die astronomischen Geräte wurden von der Stadt Nürnberg angekauft und er muss sich nun um sie kümmern. Vielbeachtet wird die geplante Verteidigunsschrift für den Grafen Marsigli. Im PS schreibt er über seinen Bruder, der sich in Diensten des Prinzen Eugen in Italien aufhält.


Fussnoten

  1. Eimmart starb am 5. Januar 1705.
  2. Müllers Bruder Johann Christoph hatte in den Diensten des Grafen Ferdinando Luigi Marsigli (1658-1730) gestanden.
  3. Ludwig Ferdinands Graffen Marsiglii Antwortliche Postillen, Uber- und wider Beygehende Schrifft deß unbekanten Scribenten So betittlet wird, Vermeinte Unschuld Beider Herren Generalen Graffen von Arco und Marsiglii, Wegen der allzu- geschwind- geschehenen Ubergab der so Importanten Vestung Alt-Breysach. 1705.
  4. Prinz Eugen von Savoyen (1663-1736) war von 1701 bis 1714 einer der Oberkommandierenden im Spanischen Erbfolgekrieg.
  5. Marsigli, Ferdinando Luigi: Danubius Pannonico-Mysicus; observationibus geographicis, astronomicis, hydrographicis, historicis, physicis perlustratus et in sex tomos digestus. Den Haag, Amsterdam: Gosse 1726.