Briefwechsel Peter Kolb
Kurzinformation zum Brief | Zum Original |
Autor | Kolb, Peter (1675-1726) |
Empfänger | Scheuchzer, Johann Jacob (1672-1733) |
Ort | Rastatt |
Datum | 12. September 1714 |
Signatur | ZB Zürich; Ms H 298, S. 75-76 bzw. Bl. 31r-v |
Transkription | Andreas Henkel, Wunsiedel |
VIRO
Illustri atque Excellentissimo nec non Celeberrimo Domino Johanni Jacobo Scheuchzero, Mathematum Professori apud Tigurinos celeberrimo, Societatis Regiae Londinensis Socio gravissimo
S[alutem] P[lurimam]
[a] Literas praeterito Mense ad TE, VIR Ecellentissime, missas, serena fronte exceptas fuisse, haut dubito, utut de earum adventu aeque ac benevolentia in me Tua nondum certior sim redditus. Causas namque quibus motus, audaciam illam tantam admiserim, adposui, et exinde tanto facilius me veniam spero impetraturum. [b] Hoc certe possum adfirmare, me teneri expectatione responsionis; quippe qua edoctus fuero, utrum et ea, quae de Hottentottis protuli, et de vento Ecnephias scripsi, ea animi benevolentia excepta fuerint, qua illa mens mea, ad serviendum Tibi paratissima, litteris consignavit, et qua salutatam fuisse spero petitionem Catalogi Scriptorum per TE in lucem emissorum. [c] Nihil nunc ulterius, quamvis optima haec sit occasio et tutissima, incertus addam, nisi ut eadem qua antea humilitate petam, votorum summam meorum expleas, et quae à me fieri velis perscribas; paratus
[S. 76 / Bl. 31v]
namque sum ad officia TIBI quaelibet praestanda.
[d] De me meaque vitae ratione, Biga Excellentissimorum Dominorum
Goeckeliorum[1] interrogata,
plurimis TE edocere haut gravabuntur, quoniam et hac ab Illorum humanitate sperare
propensa illorum animi voluntas jubet. Vale et favore tuo dignare
Illustris, Excellentissime atque Celeberrime Vir
Dabam Rastadii die 12. Septembr.
Ao 1714
Tuae Excellentiae
humillimum servum
Petrum Kolbium.
Zusammenfassung
[a] Den Brief vom 25. August werde Scheuchzer sicher freundlich und nachsichtig aufgenommen haben, auch wenn er, Kolb, noch keine Antwort erhalten habe. [b] Er sei gespannt zu erfahren, ob seine Bemerkungen über die Hottentotten und über den Ecnephias-Wind und seine Bitte um ein Schriftenverzeichnis Scheuchzers auf Wohlwollen gestoßen seien. [c] Weiter wolle er nichts hinzufügen, sein höchster Wunsch sei, dass Scheuchzer ihm mitteile, wie er ihm zu Diensten sein könne. [d] Die beiden Herren Goeckel[1] [Kolbs Gastgeber in Rastatt] könnten Scheuchzer ggf. über Kolb Auskunft erteilen.
Fussnoten
- ↑ Zu Christian Ludwig Göckel und seinem Sohn Christian Ludwig Göckel siehe die Anmerkung im Brief vom 25.08.1714.
voriger Brief an Scheuchzer | nächster Brief an Scheuchzer |