Briefwechsel Peter Kolb


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Kolb, Peter (1675-1726)
Empfänger Scheuchzer, Johann Jacob (1672-1733)
Ort Rastatt
Datum 1. März 1715
Signatur ZB Zürich; Ms H 298, S. 69
Transkription Andreas Henkel, Wunsiedel

VIRO Illustri, Excellentissimo, Doctissimo atque Expertissimo, Dn. Johanni Jacobo Scheuchzero, Mathematum apud Tigurinos Professorio celeberrimo, Triumque Societatum illustrissimarum Socio gravissimo, Domino et Fautori suo aetatem colendo
S[alutem] P[lurimam]

[a] Nescio, Vir Excellentissime, an ultimas meas, die 11. Januarii ad te datas, acceperis, cum humillimo meo petito nihil rescribas, quod maxumopere et rogavi et optavi. [b] Scripsi autem in illis, quousque in consignandis observationibus meis pervenerim, simulque optavi, ut tenuia haec singula limmam[!] oculorum Tuorum subire possent, cum adnexa promissione certa, quod suo tempore impressa Tibi transmittam. [c] Scripsi quoque, me plura de Hottentottorum conversatione cum interioris Africae populis docturum, quam vel quisquam unquam fecit,

[Bl. 29v / S. 70]
vel hactenus credere potuit, producendo eum aliquando in finem curiosa duo manuscripta, quae dicta satissuperque comprobabunt. [d] Denique Tuum quoque consilium audire rogitans volui, quo nempe modo cum Bibliopolis agendum censeres, quando de pretio, laboribus meis competenti et aequo, cum illis transigere vellem: neque enim mores horum hominum mihi constant. [e] Cum ita nihil hactenus ad haec omnia acceperim responsionis, noluerimque, ut amicitiae vinculum rescindatur, sed sartum potius sanctumque conservetur; has denuo ante abitum meum, Noribergam salutaturus, et deinde matrem adhuc viventem visitaturus, ad TE mittere necessum duxi, tum omne Tibi dubium adimere quo fortasse credere posses, me filum abripuisse, nihilque Tuis rescripsisse, tum etiam, ut voti aliquando mei particeps factus, cognoscerem, Te etiam longius paulo remotum amore prosequi, qui est et semper manebit

VIR Illustris, Excellentissime, Doctissime
atque Expertissime,

Dabam Rastadii
die I. Martii.
Ao. 1715.

Tuus humillimus Cliens
P. Kolbius


Zusammenfassung:

[a] Kolb hat auf sein Schreiben vom 11. Jan. noch keine Antwort bekommen und fasst dessen Inhalt noch einmal zusammen. [b] Er hat vom Fortgang seiner Niederschrift berichtet und um Scheuchzers kritische Begleitung gebeten, [c] er hat auf die Neuartigkeit seiner Informationen über die Nachbarn der "Hottentotten" im Inneren Afrikas hingewiesen und auf seine speziellen Quelle dazu [d] und er hat um Scheuchzers Rat für die Honorarverhandlungen mit potenziellen Verlegern gebeten. [e] Bevor er jetzt nach Nürnberg abreist und dann seine noch lebende Mutter besucht, habe er mit diesem Brief noch zeigen wollen, wie sehr ihm an einer Weiterführung des freundschaftlichen Briefwechsels liege.


voriger Brief an Scheuchzer nächster Brief an Scheuchzer

 © 2004 - 2025  | Astronomische Gesellschaft in der Metropolregion Nürnberg e.V. (AGN)
Datenschutz         Impressum         Haftungsausschluss