Briefwechsel Tobias Mayer
| Kurzinformation zum Brief | Zum Original |
| Autor | Mayer, Tobias (1723-1762) |
| Empfänger | Unbekannt |
| Ort | Göttingen |
| Datum | 16. Januar 1755 |
| Signatur | Niedersächsisches Landesarchiv Hannover: Hann. 92, Nr. 1028, Bl. 66r |
| Transkription | Hans Gaab, Fürth |
Vir clarissime,
collega honoratissime,
Quem a me petiisci calculum theoreticum, cui tanquam fundamento nitantur tabulae meae lunares, eum quidem traderem lubentissime, si quid ad veritatem numerorum, quibus in tabulis utor, corroborandam tribuere posset: Verum quia correctiones, quibus reddidi tabulas recentiores coelo magis conformes, ex solis obseruationibus deductae sunt, ac praeterea plura, quae ob insuperabiles difficultates ex theoria accurate investigari nequeunt, indidem suppleta; non video quid valeat hac in re isce calculus. Itaque malim atque ex iisdem, quod alias praestat, diiudicari, quatenus asserto meo respondeant. Vale Vir celeberrime et fauere perge
Tuo
Gottingae d. 16. Januarii
1755.
T. Mayer.
