Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Grammatici, Nicasius (1684-1736)
Ort Nürnberg
Datum 16. Juli 1722
Signatur BSB München: Clm 1609, Bl. 48r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

VIR plurimum Reverende, Fautor colendissime!

Tantis me beneficiis cumulas, ut Reverentiae Tuae me hisce quam maxime devinctum omnino profitear, accepi enim pronuper varia argumenti mathematici ex liberalitate Tua, favoris testimonia luculenta, quae cum animi delectatione et perlustravi et legi: circa Tabb. De la Hireanus novissime Ingolstadii editas[1] scrupulus aliquis me urget, qua ratione iisdem Astrophilus commode utatur, si solis lunaeque loca cum Eclipsibus sint definienda, cum misit horum ibidem reperiatur respectu Praeceptorum, Observationes Astronomicae mihi perplacuerunt, optarem equidem ut per pari referre possem, sed pluviosa tempestas aspectum nuperae totalis Lunae eclipseos nobis hic denegavit omnino[2] ut et Altdorfinis, curabo tamen de V. ut alio tempores nonnulla de novi literariis transmittere valeam. Aeris perfurem in nostra corpora elasticitati ejus potuis quam gravitati, pace Tua, tribuendam censeu, cum illa effectus exemt mirandos, in testimonium vero unicum experimentum, dum vis elastica aeris in vesica florrida, et fixa missione ad orificium constricta, contenti, remotu aere per antliam pneumaticam exteriore ingens pondus 50, 60, librarum sursum tollit, eademque vis in omnes partes quaqua versum extenditur, quod alia experimenta comprobant, variam vero esse hunc vim barometra evenerunt, cum ex hypothesi mea imminuto vel per humididatem vel per calorum et elaterio imminuatus quoque ejus presso in Mercurium vivum aucto vero huc ex accessu siccitatis et frigoris hac pariter pressio augentur, comprobant hanc variationem horologia portatilia laminis chalybeis clastinis instructa, quae hyemis pueripue tem-

[Bl. 48v]
pore motum suam accelerant, aestate vero fordius eandem persequuntur. Quod vero decantat cylindri aerei gravitas non semper in Mercurium Barometri agere possit, experimento comprobo, si campanula vitrea pervia superne Tubulo barometrice, sed postea, dum idem supra prominet, cera murita et probe claus obtegat vaseulium Mercurio repletum omni ex parte hoc enim modo nullam cylindrus aereus, nisi usiduum in campanula et per paucis non sufficiens, in praedictum Mercurium gravitatem suam exercebit, cum vitrum aerem crassiorem non hunc mittat, hinc notius et mea Hypothesi instrumentum hoc, quod Barometrum duitas, elaterio, re hunc diceretur, cum majores effextus tribuam elasticitati quam gravitati aeris. Quod reliquum est curabo ut Satellitum jovialium Epochas noctuum quae in fallor in operibus Astronomicis Academiae Scientianum Regia Parisiensis reperiuntur, nancisceris edita huc fuit in talis Parisies and 1693 sub hoc titulo Recueil d'observationes, faites en plasieurs voyages pour perfectionner l'Astronomie et la Geographie[3] interim grates Tibi vir maxime Reverende persolvo habeoque maximas ab eulluata in me habemus beneficia, anitas ut gratitudines memor non nigratus futuro tempore dprehendas. Vale Vir eruditissime et amor perge

Nominis tui celeberrimi  

Noribergae. d. 16. Jul.
    A.C. 1722

cultorum perpetuum    
Joh Gabr: Doppelmajerum.



Zusammenfassung:
Doppelmayr bedankt sich für die von Grammatcius übersandten Sachen. Besonders interessiert ihn das neu in Ingolstadt herausgebrachte Tabellenwerk von de la Hire. Er bedankt sich auch für die übersandten Beobachtungen, das Wetter hat aber die Observation der neulichen Mondfinsternis verhindert. Er diskutiert ausführlich barometrische Experimente. Er empfiehlt die Recueil d'observationes, die 1693 in Paris heraus kamen. Sie seien nützlich zur Ermittlung von Daten über die Jupitermonde.


Fußnoten

  1. La Hire, Philippe de: Tabulae Aequationis temporis, auf das complete Jahr 1700. oder auf den Mittag des Ersten Januarii vom Jahre 1701. Ingolstad: Grass 1721.
  2. Am Montag, den 29. Juni 1722 gab es eine totale Mondfinsternis. Dass dieser Finsternis in Nürnberg nicht zu beobachten war, wird auch durch einen Brief von Rost an Kirch vom 25. Juli 1722 bestätigt.
  3. Recueil d'observations faites en plusieurs voyages pour perfectionner l'Astronomie et la Geographie. Paris 1693.