Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief zum Original
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Grammatici, Nicasius (1684-1736)
Ort Nürnberg
Datum 20. August 1722
Signatur BSB München: Clm 1609, Bl. 50r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

VIR maxima Reverende et doctissime!

Accepi literas Tuas[1] suavissimas et celeberrimi Dni Manfredi Observationem Eclipsis lunaris novissimam,[2] quam typis expressas accepit quoque pronuper a laudatissimo hoc Viro Wurzelbauerus noster; interim cum multis nominibus Tibi Vir maxime Reverende, me devinctum agnoscam, gratitudinis ergo, jam acum hanc magneticam observationibus Declinationis magneticae inservientem sagacitati Tuae dico consecroque, rogari humanissime, ut, si quae tales observationes sive in Germania sive extra hanc, quorunque etiam tempore, habile ad manus sint, eadem benvole mecum communices, nam in Theoria quadam versor, secundum quam ad quodvis tempus magneticis Declinationes, pro quovis loco, cujus Latitudo recta, et hinc data latitudine et declinatione magnetica dati temporis longitudinem cujusvis loci definire annitor, sed cum harum observationum numerus hactenus mihi sit exiguus, Amicorum operam, tuamque quoque, me imploram oplit, sed tempus, quo observatione, habitu, iisdem jungi velim, haec enim circumstantia maxime meam Hypothesin juvat; multa quidem observa-

[Bl. 50v]
tiones in Geographia reformata celeberrimus P. Riccioli,[3] viri maxime industrii, reperiuntur, ecce vero, quia tempus alique fere negledum fuit, minus commode usui mihi sunt; secundum meam Hpyothesin maximam Ingolstadii Declinatinem Magnetis reperio 13 fere gradum versus occidentem, nunc stationariam, retrogradum sine dubia circa annum 1730 futuram, sine declinatione fuit acus Ingolstadii circa annum 1657, quae mox Noribergae elapso anni cadem fuit. Per eandem Theoriam juncto jam Viennae Declinationem retrogradam esse, quam ex observationibus forsan confirmabo suo tempore. Non tam cito eruuntur, quae tam alte jacent dicit Seneca. Vale et amare perge

Dabam Noribergae,
  die 20. Augusti. A. C.
      1722.

Reverendi et celeberrimi Nominis    
Tui           

cultorem perpetuum.    
Joh. Gabr. Doppelmajerum.



Zusammenfassung:
Doppelmayr bedankt sich für den Brief von Grammatici mit den Beobachtungen von Manfredi zur neulichen Mondfinsternis. Er bitte um Übersendung von Beobachtungen zur Magnetnadel, da er hierfür eine Theorie entwickelt hat und zur Überprüfung Daten benötigt. Er bespricht einige Vorhersagen, die sich aus seiner These ergeben.


Fußnoten

  1. Der Brief von Grammatici ist nicht überliefert.
  2. Eustachio Manfredi (1674-1739) war seit 1699 Professor für Mathematik in Bologna, ab 1711 auch Leiter des astronomischen Observatoriums. Er konnte die totale Mondfinsternis vom 29. Juni 1722 beobachten, seine Beobachtungen schrieb 1733 Celsius bei seinem Aufenthalt in Nürnberg ab. Diese Abschrift ist in der UB Uppsala, A 533 d, Bl. 122v überliefert.
    In Nürnberg war die Finsternis wegen schlechten Wetters nicht zu observieren, vgl. den Brief von Johann Leonhard Rost an Christfried Kirch vom 25. Juli 1722.
  3. Riccioli, Giovanni Battista (1598-1671): Geographia et hydrographia reformata. Venedig: La Nou 1672