Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Goldbach, Christian (1690-1764)
Ort Nürnberg
Datum 8. August 1722
Signatur Russisches Staatliches Archiv der alten Akten, Moskau: Bestand 181. Verz. 16. Aktenstück Nr. 1413. Teil 2, Bl. 32r-33v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir Celeberrime!

Objectionum, quam contra Teichmejeri[1] methodum Ill. Beintema[2] pro conficiendis Barometris in medium adducit omnia validam esse et ego arbitros, praecipue etiam cum Mercurius vi ignis, qui hujus impatiens, ut Alchymistis notum, sine dubio in canali vitreo retrocedere aliquantulum cogatur, et sic majus spatium inter Mercurium et apicem canalis remaneat; Methodus mea majorem tantum facilitatem importat replendi canaliculos graviter Mercurio, qui agrius more consueto, ob äerem ni iis contentum, implentur, si alia methodus imposterum TIBI innotuit, fac quaeso me hujus participem.

Quod Scripta cl. Hanschii[3] Bibliopolam desiderent percepi nuper qq. ex Amico quodam, utinam Kepleriana ejus talem potius exposcerent, imprimis Hipparchus, sed ex Literis ipsius mihi videtur spem omnem nobis praecidi. Invidia et auri sacra fames saepissime multa egregia usibus publicis praecludunt.

Pergratum mihi erit si de Grindelio ab Achen, quaedam, quae fide digna sunt, percepero. De Müllero, Frater ejus, Professor Mathematum Atldorffinus, multa mihi suppeditabit, hi enim et inter meos Mathematicos numerandi, inter hoc quoque eminent Joh. Praetorius et Dürerus, Pictor, Geometra insignes. Praetorius natus in Valle Joachimica anno 1537. a Mathesi Imperator Maximilian uno fuit (tradende Christ. Scheinero in Ep: 33, de maculis solaribus ad Marcum Welserum[4]) circa anno 1570 Wittebergae, dein anno 1576 Altdorffi (omnium primus) Mathematum Prof: Publ: constitutu, circa initium praecedentis seculi mensulam geometricum, (cujus vestigia quaedam in Vitruvii[5] Architectura deprehendi nonnuli asserunt) invenit, cujus descriptionem postmodum Daniel Schwenterus ante seculum Discipulus et Successor ejus in Geometria sua publici juris fecit, asserantus Msta Praetoriane in Bibliotheca Altdorfina

[Bl. 32v]
mortuus A. 1616. Albertus Durerus, Pictor et Sculptor praestantissimus, Mathematicus suo tempore claus, natus Noribergae anno 1471. Patrem habuit ejusdem nominis, in Hungeria natum, aurifabrum, artem pictoriam ille cum Mathesi combinavit ausu felicissimo. mortuas Noribergae anno 1528.

Quod reliquum est de novis quibusdam chronologicis, TIBI, Vir celeberrime, sequentia nunciabo, quod scilicet anno 1724 ex calculo nostro Kepleriano Plenilunum Paschale d. 8 Aprilis, qui est dies Sabbathi ex computo vero cyclio Gregoriano die sequenti, 9. Aprilis, Die Dominico, hinc Pascha apud nos eodem die 9, apud Pontificios vero die 16 Aprilis post octiduum tempus, cum in ipso Plenilunii Die nullum Pascha valent, celebretur, quod novum differentium parit hoc etiam seculo computus cyclicus minus correctus, idque etiam anno 1744. 1778. et 1798.[6] Hoc Domino Bianchino,[7] qui ut audio tectus in chronologia nunc versatur, Romam nunciari velim, et ex ipso quaeri nunc methodus des eclipsibus per globus investigandis ab eo jam jam publici sit facta juris, quam avide expeto.

Tandem sique in Praxi geometrica curiosa et forsan Dno. Marinono[8] nota, quem saluto humanissime, ut et circa magnetis Declinationum observationes Vienneses praecipue, quae hoc tempore se se produnt, cura Ill. Viri de Peima[9] cui methodum commendo, occurrunt, eadem mecum communicare haud gravaberis, Vale et amare perge

N. T.

Noribergae d. 8 Aug:
    A. 1722

cultorem perpetuum  
J. G. Doppelmajerum.



Zusammenfassung:
Doppelmayr stimmt Beintemas Kritik an der Methode von Teichmeyer zu. Seine eigene Methode sei einfacher. Wenn Goldbach von weiteren Methoden hört, möge er Doppelmayr davon in Kenntnis setzen. Die von Hansch herausgegebenen Keplerbriefe hat er erhalten, hat aber wenig Hoffnung dass auch dessen Hipparch herauskommt. Über Müller, den Bruder des Altdorfer Mathematikprofessors weiß er viel, dieser zählt wie Praetorius und Dürer zu den wichtigen Mathematikern. Er bringt kurze biographische Informationen zu Praetorius und Dürer. Der Messtisch von Praetoris sei durch Schwentner bekannt gemacht worden, die Manuskripte von Praetorius liegen in der Altdorfer Bibliothek. Er geht dann auf das Osterproblem von 1724 ein, das sich 1744, 1778 und 1798 wiederholen wird. Goldbach sollte Bianchini in Rom, der sich in solchen Fragen auskennt, darüber berichten und dabei auch wieder nach dessen Methode Finsternisse zu berechnen fragen, an der er sehr interessiert sei. Goldbach soll Marinoni grüßen. Er ist an Beobachtungen zur magnetischen Deklination aus Wien interessiert, auch an einer Antwort von Beintema.


Fußnoten

  1. Hermann Friedrich Teichmeyer (1685-1744) hatte ab 1717 eine ordentliche Professur für Physik in Jena inne, später dann für Medizin.
  2. Goldbach traf in Wien den Arzt Ignaz Beintema (= J. I. Worb von Peima). Die Deutsche Nationalbibliothek gibt dessen Lebensdaten mit 1666-1714 an. Mit Doppelmayrs Brief vom 8.11.1723 an Goldbach scheint dies auf 1666-1723 zu korrigieren zu sein. Vgl. Juškevič, Adolf Pawlowitsch; Kopelevič, Judith Chaimovna: Christian Goldbach 1690-1764. Aus dem Russischen übersetzt von Annerose und Walter Purkert. Basel, Boston, Berlin: Birkhäuser 1994, S. 34, 208.
  3. Hansch, Michael Gottlieb (Hrsg., 1683-1749): Epistolae ad Joannem Kepplerum scriptae: insertis ad easdem responsionibus Keppleriani. S.l. 1718.
  4. Scheiner, Christoph (1573-1650): De Maculis Solaribus Tres Epistolae. De Iisdem Et Stellis Circa Iovem Errantibus. Disquisitio Ad Marcum Velserum Augustae Vind II. Virum Praef. Augsburg: Ad insigne pinus 1612, S. 41.
    Der deutsche Humanist Markus Welser (1558-1614) war ab 1611 Bürgermeister von Augsburg.
  5. Vitruv war ein römischer Architekt, Ingenieur und Architekturtheoretiker aus dem 1. Jahrhundert v. Chr.
  6. Im PS seines Briefes vom 20. April 1722 meldete Johann Leonhard Rost an Christfried Kirch, dass sich die Osterdaten nach "evangelischer" und "katholischer" Berechnungsart unterschieden. Durch Rost wurde die ganze Angelegenheit bekannt, der Nürnberger Rat forderte darüber u.a. von Doppelmayr ein Gutachten. Doppelmayr macht hier Goldbach auf das Problem aufmerksam, ohne Rost zu erwähnen.
  7. Francesco Bianchini (= Blanchinus, 1662-1729) war ein italienischer Astronom.
  8. Johann Jacob Marinoni (1676-1755) wurde 1703 in Wien zum Kaiserlichen Hofmathematiker ernannt.
  9. de Peima = Beintema, vgl. Fußnote 2.