Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Grammatici, Nicasius (1684-1736)
Ort Nürnberg
Datum 29. Juli 1723
Signatur BSB München: Clm 1609, Bl. 72r-v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir maxime Reverende Dne colendissime!

Varia impedimenta, praecipue iter et valetudo minus secunda, hactenus obstiterunt, quod tarduis Literis Tui[1] humanissmis respondeam, in admirationem autem praeprimis me rapuit sagacitas Tua, quam in enucleanda Hypothesi mea circa acus magneticus declinationem nuper specimine quodam novo comprobasti, et fere acu rem mecum tetigisti, ut ancipites in hoc haeremus quod polus magneticus austrinus in triplo fere majori spatia a Polo terrae austrino removentur, quam Septentrionalis a vicinio suo polo, forsan 4. polus magneticus cum Hallejo rectius statuemus,[2] ut bini binis diametraliter respondeant, lubenit animo in haec requirerem, si observationes magneticae circa polum aestimum, vel in hemisphaeris australi, habitae mihi praesto esent, sed his deficientibus haec quoque Hypothesis sua exactitudine deficit. Exemplas, quod ad Humanitate Tua impetravi, Amico harum mecum curioso nuper tradidi in Saxonia, nec tamen accepi, plura igitur de his scribere nequeo interim, si aliud forsan impetravero, alio tempore pluribus de iis agam in grati animis si gunno pro Tuis in me collatis hactenus beneficiis et exhibitis observationibus

[Bl. 72v]
varii generis. Quod reliquum est audio Dominum Manfredium, qui Bononiensi Uraniae strenue litat, Ephemerides novas sua continuationem priorum editurum,[3] sed quando, scire percupio, quoque etiam in Astronomicis publici juris faciet Dominus Bianchini[4] Romae percipere aveo, magni semper horum virorum conatus in re Astromici feci, multae doctrinae et experientiae suffultu. Vale Vir maxime reverende et fave porro

Noribergae d. 29. Jul.
    A. 1723

Nominis Tui celebratissimi    
cultori assiduo        
Joh. Gabrieli Doppelmajero. PP.



Zusammenfassung:
Doppelmayr entschuldigt seine späte Antwort mit einer Reise und gesundheitlichen Problemen. Er freut sich über die übersandten Beobachtungen zur Magnetnadel und für das Interesse von Grammatici an seiner Hypothese dazu. Von Manfredi in Bologna hat er gehört, dass der seine Ephemeriden fortsetzen will. Ausserdem möchte er wissen, ob von Bianchini aus Rom Neues zu erwarten ist.


Fußnoten

  1. Es handelt sich vermutlich um den Brief von Grammatici vom 15. April 1724, von dem aber nur ein Auszug mit astronomischen Beobachtungen überliefert ist, den Celsius während seines Aufenthalts in Nürnberg 1733 anfertigte.
  2. Edmond Halley (1656-1742) wurde 1719 Nachfolger Flamsteeds als Royal Astronomer.
    Zur Erklärung des sich ändernden Magnetfelds der Erde nahm Halley an, dass die Erde aus sich gegeneinander drehenden hohlen Kugelschalen aufgebaut sei, wobei jede Schale ihr eigenes Magnetfeld hatte. Dabei kam er auf zwei Magnetachsen und vier Pole. Doppelmayr stand dieser Theorie skeptisch gegenüber.
  3. Eustachio Manfredi (1674-1739) war Astronom in Bologna. Seine Ephemeriden erschienen 1725 in zwei Bänden: Tomus I: 1726-1737; Tomus II: 1738-1750.
  4. Francesco Bianchini (= Blanchinus, 1662-1729) war ein italienischer Astronom.