Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Manfredi, Eustachio (1674-1739)
Empfänger Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Ort Bologna
Datum 9. Februar 1728
Signatur UB Uppsala: A 533 d, Bl. 127v-128r
Transkription Hans Gaab, Fürth

Ex lit. Manfr. ad Doppel. Bon. d. 9 Febr. 1728[1]

Anastasii opus a Cl. Blanchino editum evolvi,[2] ut inde ex eas sperem, quae ad antiquas eclipses solares indagandas pertinent; sed in eo opere minimo ille rem totam exponit, alique tantum delibat ex opusculo alio nondum edito, reparationis temporem. Ex his tamen quae attest, methodi summa satis perspicitur, quae huc redit.

Ad tempus verae ☌ luminarium supputatas angulus, quem in centro solis efficit circulus verticali cum circulo horario, sive declinationis, qui sane angulus ex data loci latitudine, solis declinatione, ut distantia horaria à Meridiano; facile emitur. Hic ergo cum angulo

[Bl. 128r]

Eclipticae et meridiani, sive horarii circuli (ex Tabulis excerpendo) comparatus, dat angulum Eclipticas et verticalis. Esto hic portremus angulus ABC in Charta descriptus; Tunc ex scala pertium aequalium capiatur BL Perpendicularis ad Eclipticam BC, et latitudinis ☽ aequalis. Ducatur quoque LM, verticali Solis AB parallelas, quae verticalem ☽ sat exacte ostendet; et ex L suamtur LM, aequalis parallaxi altitudinis Lunae; sed enim parallaxes datur ex nota parllaxi horizontali, ut ipsa lunae altitudine, quae altitudo major esse aut minor altitudine centri solis (per Tabulas supputanda) qualitate BA (ducta scil. LA ad BA normali) atque ita facile ex ipsa figura apparet, quanta sit Lunae altitudo. Erant ergo centra Solis et LUnae apparentes in B, M, e quibus centris descripti intervallo seimidiametrorum utriusque luminaris quantitatem eclipsis indicabunt ad horam vera Synodi. Eadem quantitas investigari potest ad alias horas ante vel post in eadem figura, manente verticali ab, ex centro solis in B, dummodo ad singulas horas, quaeratur denuo angulus ABC (et pro ejus mensura alis atque alia Ecliptica BC ducatus) et latitudo BL, nec non parallaxis LM.


Fußnoten

  1. Der Originalbrief von Manfredi ist nicht überliefert. Erhalten ist nur dieser Auszug, den Celsius 1733 bei seinem Aufenthalt in Nürnberg aus den Papieren von Doppelmayr abschrieb.
  2. Zwischen 1718 und 1735 besorgte Francesco Bianchini (1662-1729) eine Neuauflage von Anastasius Bibliothecarius De vitis romanorum Pontificium. Zu den zu seinen Lebzeiten erschienenen ersten drei Bänden (1718, 1723, 1728) lieferte Bianchini eine Vorrede.
    Vgl. auch den Brief von Doppelmayr an Grammatici vom 25. Februar 1726.