Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Karl von Brevern (1704-1744)
Ort Nürnberg
Datum 7. Oktober 1741
Signatur Akademie der Wissenschaften St. Petersburg, Archiv, F 1. op. 3, Nr. 8, Bl. 145r
Transkription Hans Gaab, Fürth

Prod. et sit d. 23. Novbr. 1741.[1]

VIR ILLUSTRISSIME, DOMINE
PERQUAM GRATIOSE.

Tanto honore mactatus sum, ut huic me parem esse vix credam, postquam AUGUSTISSIMI gratiosissimo, Tuo vero et Illustris Academiae, nutu gratioso, in Diplomate spectabili, quod paucis adhinc diebus mihi ab Amico Francofurto[2] Noribergam iter faciente traditum est, vestri eruditissimi caetus collegam me declarare placitum fuit, hinc omnio offieri ratio postulat, ut gratias pro tanto favore, quas possum, agam maximas; quas et jam humillime et submisse exhibeo, DEUS suspitet seruetque S. MAJESTATEM IMP. et Te, Virum Illustrissimum, cum reliquis Academiae ill. Membris per Nestoris annos, in orbis literati solatium et emolumentum, incolumes. Interim vota mea unice eo tendunt ut expectationi vestrae respondere valeam, praestabo hoc pro viribus. Jam in eo versor ut Atlantem meum caelestem, qui 30 Tabulas aeri incisas continet, ad finem perducam, cujus aliquot Exemplaria post Initium novi anni insequentis D. B. ill. Academie mittam et contenta Vestro sublimi judicio subjiciam. Vale Vir Illustrissime, et fave meis conatibus mihique

Tuo devotissimo cultori    

Dabam Noribergae die 7. Octobris.
      A. C. 1741

Veniam, Vir illustrissime, dabis, quod hisce
alia ad D. Goldbachium addam,[3] in iis heres
z. z. Homanni, Geographi nostri, recensionem Tabb.
geographicarum, et sine dubio mearum astro-
nomicarum, cum D. Goldbachio communicat


Johanni Gabrieli Doppelmajero.


Zusammenfassung:
Doppelmayr bedankt sich bei Brevern, der damals der Präsident der Petersburger Akademie der Wissenschaften war, für seine Aufnahme in die Akademie.


Fußnoten

  1. Eintrag von anderer Hand.
  2. Im Brief an Goldbach vom gleichen Tag schrieb Doppelmayr, dass er den Brief über Johann Georg Duvernoy (1691-1759) aus Frankfurt erhalten habe.
  3. Doppelmayr hatte einen Brief an Goldbach beigelegt.