Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief  
Autor Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Empfänger Goldbach, Christian (1690-1764)
Ort Nürnberg
Datum 15. April 1741
Signatur Russisches Staatliches Archiv der alten Akten, Moskau: Bestand 181. Verz. 16. Aktenstück Nr. 1413. Teil 3, Bl. 249r-250v
Transkription Hans Gaab, Fürth

Vir perillustris et celeberrime!

Litteras Tuas, die 30 Julii ad me datas,[1] tandem circa finem praeteriti anni, Vienna, a D. Marinonio[2] accepi, quarum argumentum mihi gratissimum erat, praecipue quod experimentalia continebant, de quibus Tibi me maxime obstrictum habes, interim gratias ago. Experimenta faciam suo tempore circa haec, cum possideam cubus e perquam duro ligno confectas, cum ille e molliori ligno facile aquam hauriant, et Experimenta irrita reddant; perplacet mihi quoque Experimentum de materia sub campana occlusa per citrum causticum accensa, et pondere tuni suo non nihil imminuta, circa quod, temtamen quoque aliquando D. V. instituam, imo plura tentabo, si alia mihi quoque occurrant, ab Amicis impetranda. Quae de Jani Blanci[3] Arminiensis observationibus magneticis interim denuo institutis a me porro memoranda expetis sequentia sunt, Auctor per Litteras ad me datas errorem ingenui consessus, cirva finem Octobris haec scribens: "Ad declinationem magnetis quod attinet quam in libro meo de conchis atque de estu maris apud nos nullam esse dixi, et de qua me interrogas fateor certe apud te, et ingenui apus omnes fatebor semper, in ea observatione deceptum fuisse: usus quidem sum pyxidibus ligneis, quas nautae nostri mih commendaverant, quaeque ego non animadvertam esse corrector, et Venetiis, ubi eas fabricant, ad Meridiam

[Bl. 249v]
Italiae accommedatas, ut ab illo ne tantillum quidem deflectant, sap editum lubrum in eium, cum aliam observationem cum hujus modi Pyxide instituerem, Nauta quidam acutas, qui tam aderat, monuit me usum magneticam, quod subties latet, non ad septentrionem exquisite, ut Lilium. quod supra pingitur, vergere, sed ad Occidentes idque una fere Quartula, ut ipse loquebatur, et ego tunc erguovi, quo in eo recidit, ad gradus nempe circiter duodecim, cum triginta minutiis, ut tu memoras: quare per me stabunt Theoriae omnes magneticae, si quae sunt, firmae, neque mea edita observatio iis officiet." Haec Auctor: His perceptis Auctor ipso fui ut errorem commercio literario Noribergensi inserendum, emendaret, quod facta submitium hujus anni in Epistola ad D. D. Treu[4] exhibita, in qua monet se ispum primo omnium errorem hanc post editum librum percepisse, et correctionem mox indicasse mihi per Litteras hunc significasse, de qua re non litem ipsi moveto, sufficit me omniam primo e Theoria magnetica mea Veritatem asserti, cum magno numero observationum magneticarum instructus sim, firmasse, utinam ab Amiciis praecipue abs Te, Vir humanissime, in mei delectationes plures, observationes multi detri mento fit, in colligendes minutiis naturalibus e triplici reguo adhaec occupatur, quas Micro

[Bl. 250r]
scopicis observationibus destinavi hae jam ad numerum millenarium accedunt, plurimae inspectione dignae, immo et admiratione, si quae hujus generis minutiae et apud vos occurant, quarum copis quoque in Vestri regionibus, ut audio, habetur, humanissime rogo, ut, cum mittendum Libri vestratis Lipsiam ad Bibliopolas mittantur, hac occasione quaedam, inscriptis nominibus in charta quid sict, mecum communicare digneris, officia compensato officiis. Nuper Parisiis accepi Tomos duos operum Jacobi Cassini, in quorum prima Elementa astronomica,[5] in altero Tabulae astronomicae[6] (quas sine dubio Dn. de l'Isle[7] quoque novi possidebit) continentur, quae mihi valde accident; spem notis faciunt Academici Bononensis Insitutiones astronomicis Manfredii mox editas videre possemus.[8] Vale Vir perillustris et fave meum conatiubus, qui sum


Noribergae d. 15 Aprilis
    A.C. 1741.
Tui observantissimus
  J G Doppelmair M.P.P.


Zusammenfassung;
Doppelmayr bedankt sich für Goldbachs Brief vom 30. Juli, den er Ende des vergangenen Jahres über Marinoni in Wien erhalten hat, besonders die Experimente waren für ihn hilfreich. Er beschreibt neuere Experimente. Bezüglich der magnetischen Deklination aus Rimini zitiert er ausführlich aus einem Brief von Bianchi, worin der zugibt, dass seine Messung fehlerhaft war. Bianchi hat einen Brief an Trew geschickt, damit der Fehler in den Commercii litterarii angezeigt werde. Doppelmayr sammelt weiterhin kleine Objekte für mikroskopische Untersuchungen, deren Anzahl inzwischen an die tausend beträgt. Aus Paris hat er kürzlich zwei Werke von Jakob Cassini erhalten, das eine befasst sich mit Elementen der Astronomie, das andere bringt astronomische Tafeln. Er hofft, dass die Institutiones Astronomicae von Manfredi noch in Bologna gedruckt werden.


Fußnoten

  1. Der Brief Goldbachs von 30. Juli 1740 ist nicht überliefert.
  2. Der in Italien geborene Johann Jacob Marinoni (1676-1755) war Direktor der Akademie der Geometrie und Kriegswissenschaften in Wien.
  3. 1739 veröffentlichte der italienische Anatom Giovanni Bianchi (1693-1775) in Venedig sein Werk De conchis minus notis liber, das im Commercium litterarium vom 06.01.1740 ausführlich vorgestellt wurde (S. 4-8). Im Anhang findet sich die Behauptung, dass die magnetische Deklination in Rimini 0o betrage. Dies bezeichnete Doppelmayr im Brief an Goldbach vom 23.03.1740 als paradox, er wolle deshalb gleich an Freunde in Venedig und Florenz schreiben. Hier stellt er Bianchis Antwort vor. Bianchi wollte auch einen Brief an Trew schreiben, der in das Commercium litterarium eingerückt werden sollte, womit er seinen Irrtum korrigieren wollte. Dieser Brief, datiert auf Mitte Dezember 1740, findet sich in der Ausgabe vom 18.01.1741 des Commerciums litterariums (S. 24).
  4. Christoph Jacob Trew (1695-1769) war Stadtarzt in Nürnberg und Herausgeber des medizinischen Commerciums litterarium.
  5. Cassini, Jacques: Elemens D'Astronomie. Paris: De L'Imprimerie Royale 1740.
  6. Cassini, Jacques: Tables Astronomiques Du Soleil, De La Lune, Des Planetes, Des Etoiles Fixes, Et Des Satellites De Jupiter Et De Saturne. Paris: De L'Imprimerie Royale 1740.
  7. Der französische Astronom Joseph-Nicolas Delisle (1688-1768) arbeitete als Astronom an der Petersburger Akademie.
  8. Eustachio Manfredi (1674-1739) war Direktor der Sternwarte in Bologna gewesen. Doppelmayr hoffte vergeblich dass dessen geplante Arbeit noch publiziert würde. Vgl. den Brief an Kirch vom 24. März 1739.