Briefwechsel Johann Philipp von Wurzelbau


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Wurzelbau, Johann Philipp (1651-1725)
Empfänger Delisle, Joseph-Nicolas (1688-1768)
Ort Nürnberg
Datum 28. Januar 1724
Signatur Bibliothèque de l'Observatoire de Paris: B1/2-83, Bl. 1r-2r
Transkription Hans Gaab, Fürth

Monsieur

crebrius irruentes senectutis accidentiae graviores inhibuerunt responsum gratissimis Tuis die primo Novembris anni elapsis dati debitum. Nam ecce postquam d. 17 Octobris ante horam post meridiem octavam cometam in ventre Capricorni primitus observaveram, mox vesperi diei sequentis (coelo equidem nubibius undique obducto) accidente febrili adortus noctem transegi insomnem:[1] Cum vero nox dici 19 coelum exhiberet disserenatum, temperare mihi nequii, quin è fenestris cubiculi in sidus novum circumspicerem, idque hora VII sursum evectum jam Θ in collo Capricorni et Eclipticam ampliter superasse deprehendi; praeter tubum autem breviorem 4 gradus capientem instrumenta convenientiora ut adhiberem, rigor aurae infirmitati meae nimium sensibilis obstitit: neve motus cometae ulterior mihi abiret inobservatus, tabellam concimavi, asterismos vinciniores, quosque peragrare posset ipse, continentem, istique

[Bl. 1v]
orbitam ejusdem inter fixas trajecti, quam favente serenitate dierum 17. 19. 21. 22 et 26 Octobris notare licuit, insigniri, cujus Schema adjecta exhibet pagella: sequentes mensis dies fuerunt nubili, et quanquam d. 1 Novembris coelum indulserit serenius, propter molestam tamen infirmitatit meae, reclinationem cervicis, ulteriorem cometae in sublime tendentis apparationem apogaeum prosequi haud valui. Dies 9 Novembr: nubes continuâ obductus Mercurium in Sole observandum nobis invidit.[2] Caeterum ardor laudabilis, quem in summam Astronomiae perfectionem indentis, approbationem meretur omnium et tabulas motuum coelestium cunctorum, quos labore magno calculare niteris exactissimas quantocyus amplecti, progressus etiam aedificationis novae turris observatoriae, constructionis instrumentorum, hactenus adhibitis praestantiorem et juvenum in Astronomiam erudiendorum, felicissimos percipere gestimus.

Macte virtuto esto, Vir praestantissime, et gloriam inde reportabis amplissimam, quam ex animo vovet

Monsieur

Votre tres humble et tres obeissant Serviteur.

à Nurenberg
ce 28 Janvier 1724.

De Wurzelbau    

[Bl. 2r]

situation de la cometae du mois d'Octob. 1723. suvient les
observ. de M. Wurzelbau de Nurenberg. v. sa lettre du 28 janv. 1724

[Die Abbildung[3] zeigt den Weg des Kometen durch den Steinbock vom 17. bis zum 26. Oktober 1724]

Zusammenfassung:
Wurzelbau bedankt sich für Delisles Brief vom 1. November und berichtet über seine Beobachtungen des Kometen von 1724. Der Merkurtransit vom 9. November war in Nürnberg nicht zu beobachten.


Fussnoten

  1. Wurzelbau überfiel "ein starckes Fluß Fieber", d.h. eine starke Grippe. Er informierte dann aber auch die Brüder Rost über den Kometen, vgl. den Brief von Johann Leonhard Rost an Christfried Kirch vom 2. November 1723. Für Rosts eigene Beobachtungen siehe seinen Brief an Kirch vom 11. Dezember 1723.
  2. Am 9. November 1723 gab es einen Merkurtransit vor der Sonne.
  3. Vgl. die Abbildungen im Brief an Grammaticus vom 13. Januar 1724 sowie im Brief an Kirch vom 1. Februar 1724.

 © 2004 - 2024  | Astronomische Gesellschaft in der Metropolregion Nürnberg e.V. (AGN)
Datenschutz         Impressum         Haftungsausschluss