Briefwechsel Johann Michael Franz
Kurzinformation zum Brief | Zum Original |
Autor | Franz, Johann Michael (1700-1761) |
Empfänger | Baratier, Johann Philipp (1721-1740) |
Ort | Nürnberg |
Datum | 15. März 1736 |
Signatur | UB Tartu: Epistolae autographae CC Philosophorum cel. I. F 3,Mrg CCCLIVa [161], Bl. 1r-2r |
Transkription | Hans Gaab, Fürth |
Vir Nobilissime, Clarissime, Doctissimeque
fautor collendissime!
Recte me accusas, quando me ad binas literas Tuas Humanissime perscriptas tarditatis insimulas. Accipe causam silentius! Alio atque alio tempore Tomo II.de coronidem imponere cogitavimus, sed ne id fieret, impedimentum prohibuit inopinatum; expectanti autem in dies exitum rei, citra voluntatem mea prorogata est responsio. Nunc nil amplius restat, quam ut nuncium asterum, cetera quae Tomo II. supersunt, proximis nundinis allatum iri. Equidem meditamur Diarium astronomicum exhauriens uno Volumine omnia, quae sparsim in alijs occuret. Sed res ad modum ardum est, non ratione laboris aut ingenius, quod nullum est, sed rare sumptuum, quorum cum paucitate subscribentium nulla, adhuc proportio questib. Animos vero cadere id cuius non patiemur, verum qui alii in hac re decre-
[Bl. 1v]
verint, experiemur. Lucrum nullum venamur, uti ingenue nomine dignum, hoc unio contenti,
si saltem sine propria noxa aliis officia nostra constare possunt. Non potest non grata Tua
quem esse, quam promittis in excerpendis miscellaneis Berolinensibus, qua de re imposterum plura.
Et enim ita dictum commercium complectetur solum ea, quae noviter observata aut elaborata
ad nos asseruntur, cetera vero que ex Actis & diariis colliguntur, constitutum haberemus,
supplementorum loco edere, ubi vi propositi omnia quae in exoticam gentium diariis &
Actis extant, coacervaremus, nec consilio, Vir praeclarissime, tuo, acta Erudit. Lips. negligeremus.
Quo ordine haec tractanda, perbelle mones. Secundet tantum Deus conatu una nostra,
ut quod hevelius dixi obstaculum, omnina tollat Lapidem viteum omnem movebimus,
ut invitemus, collegamus cogamus; qui nomina dent institutoque subscribant. Quod si defecturae
[Bl. 2r]
erunt vis, et tamen laudanda voluntas. Utinum coelum volui sat, si accepissemus de tua sedulitate
binas praeclaras observationes, quas rebus serum denegavit, impostem vero meliori successa dabit.
Dom. Doct. Thomasius[1] una cum suis, Do. Pr. Doppelm. meque
Adelbulnerus bonique omnes te parentesque
Tuum nulla salute impertiuntur, & de commercio eum Societate Angl instituendo ex animo congratulantur.
Si accepero Domini Vestij vesper sum, & quae amplius Vir Nobilissime, desiderasti, nundinis
Lips. uno fasciculo omnia fideliter & studiose transmittam. Meo ipsius Nomine etqu dilectissimum
parentem mentis meae perpetuam veneratione testificare, persuasusque sis me fore eum, qui fui & sum
Vir nobilissime
Amplissimi Novis Tui
Norib. Idibus Mart.
1736.
Qbsequentissimus Cultor
Joh Mich. Frantzius
LL Cult. & Geogrl
Quomodo placuere Semlerianae[2]
machinae? harum catalogum
commercio inseruimus