Briefwechsel Johann Gabriel Doppelmayr


Kurzinformation zum Brief Zum Original
Autor Manfredi, Eustachio (1674-1739)
Empfänger Doppelmayr, Johann Gabriel (1677-1750)
Ort Bologna
Datum 19. Juli 1724
Signatur Observatorium Paris/Meudon: B1/2-122, Bl. 1r (Auszug)[1]
Transkription Hans Gaab, Fürth

Ut ergo exquisitissimis illis observationibus quas partim a te ipso, partim ab aliis habitas ad me mittere dignatus es, aliquid vicissim rependam, accipe qua de postrema ♀ &. Reguli ☌ die 3. hujus mensis notavimus. Hora 3 46' 3'' [43' 6''] post merid ♀ & Regulus eodem secundo scrupulo temporis circulum eundem horarium (filum nempe micrometri normaliter intersecans fila alia quae utrumque sidus diurno motu occidentem versus delatum radebat) attigerunt; itaque eo tempora juxta ascensionem rectam jungebantur. Declinationem quod attinet, tam exquisite dimitiri nonlicuit, nam & Regulum distincte cernere, quippe in claro disci lumine perdifficile erat, & nubes statim successerunt, quibus coelum esse obduetum. Tamen hoc mihi esse certum, distantiam Reguli a propriore limbo ♀ tunc faleatae, una ♀ diametro minorem fuisse, Venerem ad partes septentr. existente. Tempus vero illud ☌ juxta ascens. rectam horae 9 46'. fere ad amussim respondes. Observationibus aliis antecedenti & sequenti vespere habitis. Die enim 2. hora 8 8' ♀ Regulum praecedebat in horario circulo 2' 25''. Die 3. hora 7 51' eundem sequebatur 30'' temporis, ex quo conjunctio ista elicitur hora 3. 44' diei 9. Tandem ☌ ornatissimus P. Nicasius hora 3 44' dessinivit observationibus propriis Ingolstadii habitis,[2] cujus civitatis Meridianus a Bonaniensi nostro vice ad sensum distat.



Zusammenfassung:
Manfredi bedankt sich für überschickte Observationen und gibt dafür seine Beobachtungen der Konjunktion von Venus und Regulus vom 9. Juli 1724 wieder, die auch von Nicasius Grammatici in Ingolstadt beobachtet wurde.


Fußnoten

  1. Der originale Brief von Manfredi ist nicht überliefert. Celsius hat aber diese Observationen bei seinem Aufenthalt in Nürnberg im Sommer 1733 von Doppelmayr kopiert. Diese Aufzeichnungen sind in der UB Uppsala aufbewahrt: A 533 d, Bl. 123r. Über Italien reiste Celsius nach Paris, wo seine Abschrift offensichtlich erneut kopiert wurde.
  2. Nicasius Grammatici übersandte Doppelmayr seine Beobachtungen in seinem Brief vom 6. Juli 1724.