Regiomontans Verlagsanzeige von 1473/74


Regiomontanus als Herausgeber


Regiomontans Verlagsanzeige von 1473/74

Regiomontanus als Verfasser

Karten und Geräte


1. Theoricae nouae planetarum Gerogii Purbachii astronomi celebratissimi: cum figurationibus opportunis.

2. Marci Manlii astronomica.

3. Cosmographia Ptolemaei noua traductione. Nam uetula ista Iacobi Angeli florentini quae uulgo habetur uiciosa est: interprete ipso (bona ueia dictum fuerit) neque linguae graecae satis neque mathematicae noticiam tenente. Qua in re summis arbitris fidem haberi faserit: Theodore Gazae clarissimo uiro ac graecae latine que doctissimo: et Paulo Florentino graecarum quidem haud ignaro: in mathematicis autem plurimum excellenti.

4. Magna compositio Ptolemaei: quam uulgo uocant Almaiestum noua traductione.

5. Euclidis elementa cum anaphoricis Hypsiclis editione Campani euulsis tamen plerisque mendis: quae proprio etiam indicabuntur commentariolo.

6. Theonis alexandrini clarissimi mathematici commentaria in Almaiestum.

7. Procli sufformationes astronomicae.

8. Quadripartitum Ptolemaei et Centum fructus eiusdem noua traductione.

9. Iulius Firmicus quantus reperitur.

10. Leopoldus de Austria. et si qui alii predictores astrologici illustratione digni uidebuntur. Nam Antonii quoque de Montulmo quis fragmenta in usum multiplicem exponentur.

11. Archimedes geometrae acutissimi opera de sphaera et cylindro. De circuli dimensione. De conalibus et sphaeralibus. De lineis spiralibus. De aequiponderantibus. De quadratura parabolae. De harenae numero. Cum comentariis Eutocii ascalonitae in tria opera ex praedictis: scilicet de sphaera et cylindro. De dimensione circuli. De aequiponderantibus. Traductio est Iacobi cremonensis: sed no nusque emendata.

12. Perspectiua Vitelonis. Opus ingens ac nobile.

13. Pespectiua Ptolemaei.

14. Musica Ptolemaei cum expositione Porphyrii.

15. Menelai sphaerica noua editione.

16. Theodosii sphaerica. item de habitationibus. de diebus et noctibus noua traductione.

17. Apollonii pergensis conica. Item Sereni cylindrica.

18. Heronis inuenta spiritualia. Opus mechanicum mirae uoluptatis.

19. Elementa arithmetica Iordani. Data eiusdem arithmetica.

20. Quadripartitum numerorum. Opus uariis scatens argutiis.

21. Problemata mechanica Aristotelis.

22. Hygini Astronomia cum deformatione imaginum caelestium.

23. Facta praterea est arbor rhetoricae tullianae speciosa imagine.



Zurück zur Übersichtsseite: Regiomontanus (1436-1476)